The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 87 › Psalmorum 87:5

Psalmorum 87:5

Æstimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sicut homo sine adjutorio, + 87.5 Æstimatus. Quia non solum gravia, sed et contumeliosa pertuli. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And of Zion it shall be said, This and that man was born in her: and the highest himself shall establish her.

In Context

4Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit. + 87.4 Quia repleta est. AUG. Hos humanæ infirmitatis affectus, etc., usque ad sed humanæ infirmitatis indicia. 1

6inter mortuos liber; sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua repulsi sunt. + 87.6 Sicut vulnerati dormientes. CASS. Quia et ipse lancea vulneratus, et sepulcro clausus, sed differt per hoc quod sequitur, quorum non meministi adhuc. In sepulcro. Id est, in carnali voluptate sopiti, unde Deus non excitat eos. Et ipsi de manu tua repulsi sunt. AUG. Non enim ad dormientes hoc refertur, in quibus sunt justi, quorum licet non meminerit Deus adhuc, ut resurgant: de his tamen dictum est: Justorum animæ in manu Dei sunt Sap. 3.. Vel, posuerunt me rei veritate, In lacu inferiori, id est, in aquis inferni, scilicet in tenebris et in umbra mortis. 1

Read all of Psalmorum 87

Cross References

Psalms 48:8Frater non redimit, redimet homo: non dabit Deo placationem suam, + 48.8 Frater non redimit. Si frater, id est Christus, non redimit, etc., usque ad quia talis non dat Deo placationem. 1

Isaiah 44:4et germinabunt inter herbas, quasi salices juxta præterfluentes aquas. + 44.4 Quasi salices juxta præterfluentes aquas. Salix arbor infructuosa, etc., usque ad quæ cito credidit prædicantibus apostolis.

Ezekiel 48:35Per circuitum, decem et octo millia: et nomen civitatis ex illa die, Dominus ibidem.

John 1:12Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus: + 1.12 Filios Dei fieri. Mirabilis potestas ut qui filii diaboli erant, et filii Dei et fratres Christi per eum liberati dicantur, quo autem ordine filii Dei fiant, et quomodo hæc generatio distat a carnali, subditur: Qui non ex sanguinibus.

Romans 8:31Quid ergo dicemus ad hæc? si Deus pro nobis, qui contra nos? + 8.31 Si Deus pro nobis. AUG. Deus pro nobis ut prædestinaret nos ante quam essemus, ut vocaret nos cum aversi essemus, ut justificaret nos cum peccatores essemus, et glorificaret nos cum mortales essemus.

Hebrews 11:32Et quid adhuc dicam? deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel, et prophetis: + 11.32 De Gedeon. Ipse, accepto signo velleris a Domino, ivit contra Madianitas cum trecentis viris, eosque noctu expugnavit. Samson. Hic, ut legitur in libro Judicum, afflixit vehementer Philisthæos. Jephte. Hic, cum iret ad pugnam contra hostes, vovit Domino quod, si triumphum de hostibus assequeretur, rediens, quod primo occurreret, offerret Deo: occurritque ei filia, quam immolavit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 87:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 87:4Psalmorum 87Psalmorum 87:6 →