The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 88 › Psalmorum 88:10

Psalmorum 88:10

Tu dominaris potestati maris; motum autem fluctuum ejus tu mitigas. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Wilt thou shew wonders to the dead? shall the dead arise and praise thee? Selah.

In Context

9Domine Deus virtutum, quis similis tibi? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo. + 88.9 Tibi. ID. Qui omnia fecisti, etc., usque ad tentari supra id quod potest homo. 1

11Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum; in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos. + 88.11 Vulneratum. Humiliatus est perdendo, quos tenebat; vulneratus percusso corde, ubi superbiebat. Superbum. AUG. Scilicet draconem, qui in mari factus est ad illudendum ei, qui per humilem Christum, in quo alii sunt humiles, humiliantur; humiliavit se Christus, ut humiliaret superbum. Superbus enim superbos tenebat: vulneratur diabolus vulnerato Christo, nondum ex toto mortuus est. Inimicos. Ærias potestates vel Judæos per mundum dispersos, vel de hominibus alios assumpsit qui sunt spolia diaboli, alios reliquisti quos post eum abire permisisti. 1

Read all of Psalmorum 88

Cross References

Job 14:7Lignum habet spem: si præcisum fuerit, rursum virescit, et rami ejus pullulant. + 14.7 Lignum habet spem. etc. Genus humanum quasi despectum insinuat, quantumque ipsa insensibilia hunc præire videantur. Vel juxta mysticum sensum: Lignum præfertur homini, hic enim homo carnalis quisque; lignum justus accipitur, qui cum in morte passione afficitur, æternæ vitæ viriditate recuperatur. Et rami ejus pullulant, quia ex passione justi fideles viriditatem vitæ spiritualis accipiunt.

Psalms 30:9Nec conclusisti me in manibus inimici: statuisti in loco spatioso pedes meos. + 30.9 In loco spatioso. CASS. Locus spatiosus libere eundi ad patriam virtutum, charitas: sed, quia caro infirma, et urgent mala: Miserere mei, Domine. Jam pavor enarratur, id est, quot et quanta ea perturbant, contra quæ est oratio, Tribulor. AUG. Cum prius dixit: Statuisti in loco spatioso, etc. Sed aliis locus spatiosus, ex liberationis gratulatione; aliis ex tribulatione, angustia. Conturbatus. Irascitur pro peccatis palearum, etc., usque ad nam vita perfectorum est profectus aliorum. In ira oculus. In ira persecutorum, etc., usque ad ut ab omnibus gradibus quæratur Deus. CASS. Vel intellectus turbatur, et animus confunditur, etc., usque ad nec in animo, nec in corpore ulla potest esse hominis præsumptio. AUG. Ira per vitium oculum mentis cæcat; ira per zelum turbat: quia et hæc, concussa mente, contemplationem dissipat, quæ non est nisi inquieta mente; sed inde post paululum plus proficit ad videndum. 1

Psalms 143:6Fulgura coruscationem, et dissipabis eos; emitte sagittas tuas, et conturbabis eos. 1

Isaiah 38:18Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te: non exspectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam. + 38.18 Quia non infernus confitebitur. Sine fine damnati neque in inferno pœnitentiam agunt, neque laudes Deo referunt.

Mark 5:35Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagogo, dicentes: Quia filia tua mortua est: quid ultra vexas magistrum? + 5.35 Adhuc, etc. BEDA. Muliere sanata statim nuntiatur puella mortua: quia Ecclesia gentium a labe vitiorum curata, et ob fidei meritum, etc., usque ad sed quod hominibus est impossibile, Deo est possibile.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 88:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 88:9Psalmorum 88Psalmorum 88:11 →