The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 88 › Psalmorum 88:11

Psalmorum 88:11

Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum; in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos. + 88.11 Vulneratum. Humiliatus est perdendo, quos tenebat; vulneratus percusso corde, ubi superbiebat. Superbum. AUG. Scilicet draconem, qui in mari factus est ad illudendum ei, qui per humilem Christum, in quo alii sunt humiles, humiliantur; humiliavit se Christus, ut humiliaret superbum. Superbus enim superbos tenebat: vulneratur diabolus vulnerato Christo, nondum ex toto mortuus est. Inimicos. Ærias potestates vel Judæos per mundum dispersos, vel de hominibus alios assumpsit qui sunt spolia diaboli, alios reliquisti quos post eum abire permisisti. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Shall thy lovingkindness be declared in the grave? or thy faithfulness in destruction?

In Context

10Tu dominaris potestati maris; motum autem fluctuum ejus tu mitigas. 1

12Tui sunt cæli, et tua est terra: orbem terræ, et plenitudinem ejus tu fundasti; + 88.12 Tui sunt cœli et tua est terra orbem, etc. ID. Ideo in cœlo triumphavit de diabolo, quia ejus est cœlum; in terra de Judæa, quia ejus est terra. Cur ergo illi in alienis superbierunt? Tu fundasti. Cur ergo in eum se erigunt, cujus est ambitus mundi, et omnes creaturæ quæ in eo sunt? 1

Read all of Psalmorum 88

Cross References

Job 26:6Nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum perditioni. + 26.6 Nudus est infernus. Inferni et perditionis nomine diabolum et omnis damnationis ejus socios designat.

Proverbs 15:11Infernus et perditio coram Domino; quanto magis corda filiorum hominum !

Ezekiel 37:3Et dixit ad me: Fili hominis, putasne vivent ossa ista? Et dixi: Domine Deus, tu nosti.

Romans 9:22Quod si Deus volens ostendere iram, et notum facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa iræ, apta in interitum, + 9.22 Sustinuit. Sustinet Deus malos ut ordinate disperdat; et utitur illis tanquam instrumento ad salutem bonorum. Nullum enim Deus, vel angelorum, vel hominum crearet, quem malum futurum esse præsciret, nisi pariter nosset eos, quibus bonorum usibus commodaret.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 88:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 88:10Psalmorum 88Psalmorum 88:12 →