The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 88 › Psalmorum 88:12

Psalmorum 88:12

Tui sunt cæli, et tua est terra: orbem terræ, et plenitudinem ejus tu fundasti; + 88.12 Tui sunt cœli et tua est terra orbem, etc. ID. Ideo in cœlo triumphavit de diabolo, quia ejus est cœlum; in terra de Judæa, quia ejus est terra. Cur ergo illi in alienis superbierunt? Tu fundasti. Cur ergo in eum se erigunt, cujus est ambitus mundi, et omnes creaturæ quæ in eo sunt? 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Shall thy wonders be known in the dark? and thy righteousness in the land of forgetfulness?

In Context

11Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum; in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos. + 88.11 Vulneratum. Humiliatus est perdendo, quos tenebat; vulneratus percusso corde, ubi superbiebat. Superbum. AUG. Scilicet draconem, qui in mari factus est ad illudendum ei, qui per humilem Christum, in quo alii sunt humiles, humiliantur; humiliavit se Christus, ut humiliaret superbum. Superbus enim superbos tenebat: vulneratur diabolus vulnerato Christo, nondum ex toto mortuus est. Inimicos. Ærias potestates vel Judæos per mundum dispersos, vel de hominibus alios assumpsit qui sunt spolia diaboli, alios reliquisti quos post eum abire permisisti. 1

13aquilonem et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt: + 88.13 Aquilonem. Diabolus. Mare tu creasti. Sæculum. Stulte ergo in eum se erigunt, a quo creata sunt. Thabor et Hermon in nomine tuo. AUG. Montes Syriæ, et per eos gentes accipiuntur a parte totum per synedochen. Exsultabunt. Christo veniente allegorice. Thabor, Judæi, ad quos primum lumen venit. Hermon, Gentes, quæ prius fuerunt anathematizatæ. In nomine tuo exsultabunt, conjunctis in angulari lapide duobus parietibus. AUG. Thabor. Veniens lumen a summo scilicet lumine, quo veniente fit anathema ejus, id est diaboli, qui nos tenebat in errore suo. Quod est: a te datum est ut illuminemur, ut anathema demus diabolo. 1

Read all of Psalmorum 88

Cross References

Job 10:21antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine: + 10.21 Antequam vadam. Infernus terra dicitur, quia ibi captivi tenentur. Antequam vadam. Non quod qui plangit vadat, sed quod vadat qui non plangit: ut si dicam debitori, solve priusquam te constringam. Non revertar. Ibid. Quia damnatos ultra misericordia non liberat.

Psalms 88:5Usque in æternum præparabo semen tuum, et ædificabo in generationem et generationem sedem tuam. + 88.5 In æternum. CASS. Non est temporalis ædificatio misericordiæ, sicut ruina iniquitatis temporalis est: destruitur enim iniquitas temporalis in quibusdam, ut in eis ædificetur æterna misericordia, unde Jeremiæ Dominus dicit: Ecce ergo constitui te super gentes et regna, ut evellas et destruas, et disperdas, et dissipes, et ædifices et plantes. In generationem. AUG. Generatio enim non potest, etc., usque ad sedebit et tunc in sanctis. 1

Ecclesiastes 2:16Non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum, et futura tempora oblivione cuncta pariter operient: moritur doctus similiter ut indoctus.

Ecclesiastes 9:5Viventes enim sciunt se esse morituros; mortui vero nihil noverunt amplius, nec habent ultra mercedem, quia oblivioni tradita est memoria eorum. + 9.5 Mortui vero. ID. Quidam asserunt etiam post mortem crescere, etc., usque ad creaturas rationales et promereri.

Matthew 8:12filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. + 8.12 Filii autem regni ejicientur. Quia in hoc mundo fruuntur beneficiis Dei; secundum illud: Pluit super justos et injustos. Nunc videntur in facie Domini, sed tunc minime. In tenebras exteriores. Quia a Domino foras expellentur, etc., usque ad pœnitet quod deliquit pertinaciter. Fletus. Per hoc ostenditur magnitudo tormentorum. Per fletum, tormentum animæ; per stridorem dentium, corporis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 88:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 88:11Psalmorum 88Psalmorum 88:13 →