The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 88 › Psalmorum 88:14

Psalmorum 88:14

tuum brachium cum potentia. Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua: 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

LORD, why castest thou off my soul? why hidest thou thy face from me?

In Context

13aquilonem et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt: + 88.13 Aquilonem. Diabolus. Mare tu creasti. Sæculum. Stulte ergo in eum se erigunt, a quo creata sunt. Thabor et Hermon in nomine tuo. AUG. Montes Syriæ, et per eos gentes accipiuntur a parte totum per synedochen. Exsultabunt. Christo veniente allegorice. Thabor, Judæi, ad quos primum lumen venit. Hermon, Gentes, quæ prius fuerunt anathematizatæ. In nomine tuo exsultabunt, conjunctis in angulari lapide duobus parietibus. AUG. Thabor. Veniens lumen a summo scilicet lumine, quo veniente fit anathema ejus, id est diaboli, qui nos tenebat in errore suo. Quod est: a te datum est ut illuminemur, ut anathema demus diabolo. 1

15justitia et judicium præparatio sedis tuæ: misericordia et veritas præcedent faciem tuam. + 88.15 Præparatio sedis tuæ. CASS. Sedes Dei æterna, sed in judicio apparebit parata, cum ipse videbitur juste judicare. Vel modo homines discernendo et justa tenendo, parant se sedem Domino. Misericordia et veritas præcedent faciem tuam. A similitudine præcursoris Domino hospitium præparantis. 1

Read all of Psalmorum 88

Cross References

Job 13:24Cur faciem tuam abscondis, et arbitraris me inimicum tuum? + 13.24 Cur faciem tuam abscondis? Ibid. Homo contemplationem Dei habuit in paradiso, sed per culpam incurrit caliginem. Et excitatus ex pœna redit ad amorem, ac dicit: Et arbitraris. Quia si ut amicum respiceres me, tuæ visionis lumine non privares.

Psalms 13:1In finem. Psalmus David. [Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. + 13.1 Dixit insipiens. CASS. Increpatio Judæorum, descripta eorum malitia. Primus psalmus de increpatione Judæorum, etc., usque ad hic homo non est Deus. 1

Psalms 44:9Myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis, a domibus eburneis; ex quibus delectaverunt te + 44.9 Myrrha, etc. CASS. Hic laudat Propheta sponsum ab uxore et ornatu; primo ab ornatu. AUG. Myrrha et gutta. Odores bene adhibentur nuptiali thalamo, etc., usque ad id est, redemptio, per aquam baptismi. Eburneis. HIER. In ebore castitas, quod prius obscurum serris et limis lucidum fit, ita sancti per sectiones et attritiones diversorum suppliciorum elimati, virtutum varietate fiunt lucidi. Filiæ regum. AUG. Terrenorum, non curantes honorem patrum, etc., usque ad et ad semen excitandum susceperunt. 1

Matthew 27:46Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens: Eli, Eli, lamma sabacthani? hoc est: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? + 27.46 Et circa horam nonam. Cum inclinata est dies ad vesperam et tepefactus est sol a fervore, passionem consummat, ostendens se mori propter peccata nostra quibus a divina luce et dilectione in hanc noctem cecidimus. Mane surrexit Dominus, docens resuscitatos in anima se esse producturum in lucem æternæ felicitatis. Eli, Eli, lamma. Quorum suscipit naturam, eorumdem plorat miseriam. In quo ostendit quantum ipsi flere debent qui peccant. Ne mireris verborum humilitatem et querimonias derelicti, cum formam servi sciens scandalum crucis videas.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 88:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 88:13Psalmorum 88Psalmorum 88:15 →