The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 88 › Psalmorum 88:3

Psalmorum 88:3

Quoniam dixisti: In æternum misericordia ædificabitur in cælis; præparabitur veritas tua in eis. + 88.3 Quoniam dixisti. Hic dicit: Unde scit? et quæ misericordiæ Dei per Christum sint? AUG. Quas misericordias, et quam veritatem cantabo? Ecce. Quoniam dixisti. Quasi dicat: Ego homo secure dico, quod tu, Deus, dixisti, per Spiritum manifestati. Misericordia ædificabitur. AUG. Utrumque repetit, quod prædixit. Quia universæ viæ Domini misericordia et veritas. Non exhibetur veritas in impletione promissorum, nisi præcedat misericordia in remissione peccatorum. Denique, veritas Judæis, quibus promissa facta sunt, pertinet, misericordia, gentibus: ut ait Apostolus: Dico enim Jesum Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei implendam: gentes autem super misericordia honorare Deum Rom. 15.. In cœlis. Qui enarrant gloriam Dei, per quos ædificatur misericordia. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For my soul is full of troubles: and my life draweth nigh unto the grave.

In Context

2[Misericordias Domini in æternum cantabo; in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo. + 88.2 Misericordias. CASS. Hic Psalmus de spe Christianorum et magnificentia Domini multa dicit, per quæ nemo seducitur, qui digne supplicet, quod verus Isræl ita intelligit. Primo de misericordia et veritate se cantare promittit Propheta. In æternum. CASS., REM. Quomodo misericordias in æternum cantat, et gratias agit, qui miseriæ non meminit? Quomodo autem plena beatitudo si memoria reatus mentem tangit? Sed sæpe læti tristium meminimus, et sani dolorum sine dolore, et inde amplius læti et grati sumus; sic itaque et miseriæ recordatio nil beatitudinis detrahit. Veritatem. Promissionem. In ore, non ex ore labitur, sed in ore diu tanquam dulce versatur. 1

4Disposui testamentum electis meis; juravi David servo meo: + 88.4 Juravi David servo meo. Securus est iste, ideo quia Deus dixit: securior, quia juravit. Juratio Dei promissionis est confirmatio, ex utroque fit homo Ethan, id est, robustus. 1

Read all of Psalmorum 88

Cross References

Job 6:2[Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera ! + 6.2 Utinam appenderentur. Tactus flagellis verbis lacessitur, non ut non erectus in defensionem contumax caderet: sed ut percussus tacens gratias egit, lacessitus recta respondit: utinam appenderentur peccata. Statera. Ibid. In manu patris Christus habens lancem misericordiæ et justitiæ, peccatum per misericordiam laxans, leve esse; calamitatem moriendo gravis esse ponderis ostendit. Cui et hoc gratiæ dat, ut ipsa cognoscibilis sit calamitas. Cæcus enim homo in exsilio, quasi in patria, gaudebat: sed Deus extra apparens hominem intus revocat, ut viso quod amisit, grave doleat quod tolerat; dicit ergo: Utinam appenderentur. Id est, malum nostræ, etc., usque ad pensans judicia Dei quibus affligitur, et hoc est:

Psalms 17:1In finem. Puero Domini David, qui locutus est Domino verba cantici hujus, in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saul, et dixit: + 17.1 Diligam te, Domine, fortitudo mea, etc. CASS. Dicit hoc Christus, quod Ecclesia, id est, totus Christus. Ibid. Primo, propheta summam colligens, de liberatione gratias agit. 1

Psalms 88:14tuum brachium cum potentia. Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua: 1

Isaiah 53:3despectum, et novissimum virorum, virum dolorum, et scientem infirmitatem, et quasi absconditus vultus ejus et despectus, unde nec reputavimus eum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 88:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 88:2Psalmorum 88Psalmorum 88:4 →