bible.software › Psalmorum › Psalmorum 88 › Psalmorum 88:37
Psalmorum 88:37
semen ejus in æternum manebit. Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo, 1
Vulgata (Latina)
In Context
36Semel juravi in sancto meo, si David mentiar: + 88.36 Semel juravi. CASS. Homo frequenter, Deus semel, qui non variatur. In sancto. In homine Christo, in quo complendum erat quod juravi; vel David, id est Christo, per sanctitatem. Semen, Christiani. 1
38et sicut luna perfecta in æternum, et testis in cælo fidelis. + 88.38 Sicut sol in conspectu. AUG. Secundum animam, etc., usque ad in cœlo, id est Christus. Tu vero repulisti. CASS. Diapsalma. Quarto adversa prædictis promissionibus ponit, ne putentur in alio impleri, quam in futuro tunc Christo. Tu vero repulisti. Quasi, Christianis hæc bona, sed non Judæis, qui se privaverunt promissione, et hoc est: Tu vero Christum tuum, id est, unctum David, a regno repulisti pro peccato, quod commisit contra Uriam de Bethsabee; Et despexisti, vel sprevisti, quia multa indigna passus; distulisti, diu in tribulatione, testamentum, promissa Judæis, ad gentes lata sunt. AUG. Tu vero. Vel, hæc omnia de Christo et Ecclesia, repulisti, ad patibulum Christum tuum, et in despectum dedisti. Vel, distulisti a gloria, ad tempus, vel secundum membra. 1
Read all of Psalmorum 88
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 88:37