The Bible Software
bible.softwarePsalmorumPsalmorum 88 › Psalmorum 88:39

Psalmorum 88:39

Tu vero repulisti et despexisti; distulisti christum tuum. 1

Vulgata (Latina)

In Context

38et sicut luna perfecta in æternum, et testis in cælo fidelis. + 88.38 Sicut sol in conspectu. AUG. Secundum animam, etc., usque ad in cœlo, id est Christus. Tu vero repulisti. CASS. Diapsalma. Quarto adversa prædictis promissionibus ponit, ne putentur in alio impleri, quam in futuro tunc Christo. Tu vero repulisti. Quasi, Christianis hæc bona, sed non Judæis, qui se privaverunt promissione, et hoc est: Tu vero Christum tuum, id est, unctum David, a regno repulisti pro peccato, quod commisit contra Uriam de Bethsabee; Et despexisti, vel sprevisti, quia multa indigna passus; distulisti, diu in tribulatione, testamentum, promissa Judæis, ad gentes lata sunt. AUG. Tu vero. Vel, hæc omnia de Christo et Ecclesia, repulisti, ad patibulum Christum tuum, et in despectum dedisti. Vel, distulisti a gloria, ad tempus, vel secundum membra. 1

40Evertisti testamentum servi tui; profanasti in terra sanctuarium ejus. + 88.40 Testamentum. Promissio videtur eversa, et sancti profani reputantur. Sepes, prælatos, destruxisti, dum occiduntur. Et posuisti firmamentum ejus formidinem. Qui firmabant alios docendo, jam sunt timori, dum affliguntur, et quidam jam sunt direpti a transeuntibus viam, quæ est Christus. 1

Read all of Psalmorum 88

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalmorum 88:39

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 88:38Psalmorum 88Psalmorum 88:40 →