bible.software › Psalmorum › Psalmorum 88 › Psalmorum 88:45
Psalmorum 88:45
Destruxisti eum ab emundatione, et sedem ejus in terram collisisti. + 88.45 Destruxisti eum. Hæc omnia venerunt Judæis, non tamen ablato eis Christo, et æterno regno, sed dilato. Sedem ejus in terram collisisti. Id est, regnum eorum ubique terrarum deletum est, quia jam non est de eis princeps. 1
Vulgata (Latina)
In Context
44Avertisti adjutorium gladii ejus, et non es auxiliatus ei in bello. + 88.44 Avertisti adjutorium gladii ejus. Id est prædicationem. Non es auxiliatus ei in bello, sed dedisti ad passiones. Destruxisti eum ab emendatione, etc., id est, quidam mundi defecerunt, et in terram redacti sunt. Minorasti, ut putatur, dum cito de vita auferuntur. AUG. Quare illa promisit Deus, etc., usque ad ut hæc promissio in aliis exspectaretur. 1
46Minorasti dies temporis ejus; perfudisti eum confusione. + 88.46 Minorasti. Quia diu staret regnum eorum, si sub Deo. Perfudisti eum confusione. Quia gestat opprobrium infidelitatis. Minorasti. AUG. Putabant se regnaturos in æternum, sed minuisti dies regni eorum, ut non staret, juxta opinionem eorum. 1
Read all of Psalmorum 88
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 88:45