bible.software › Psalmorum › Psalmorum 88 › Psalmorum 88:46
Psalmorum 88:46
Minorasti dies temporis ejus; perfudisti eum confusione. + 88.46 Minorasti. Quia diu staret regnum eorum, si sub Deo. Perfudisti eum confusione. Quia gestat opprobrium infidelitatis. Minorasti. AUG. Putabant se regnaturos in æternum, sed minuisti dies regni eorum, ut non staret, juxta opinionem eorum. 1
Vulgata (Latina)
In Context
45Destruxisti eum ab emundatione, et sedem ejus in terram collisisti. + 88.45 Destruxisti eum. Hæc omnia venerunt Judæis, non tamen ablato eis Christo, et æterno regno, sed dilato. Sedem ejus in terram collisisti. Id est, regnum eorum ubique terrarum deletum est, quia jam non est de eis princeps. 1
47Usquequo, Domine, avertis in finem? exardescet sicut ignis ira tua? + 88.47 Usquequo, Domine? CASS. Diapsalma. Quinto. Ecce in quo impletæ promissiones, scilicet in substantia David, quæ vivit, et eruit animam, id est, in Christo. AUG. Sed, usquequo non resuscitas Christum? Quæ substantia? quæ nihil, nisi per ipsum. Quis est homo qui vivit et non videbit mortem? nullus. In his jam postulat subvenire homini, vel specialiter Judæis. 1
Read all of Psalmorum 88
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 88:46