Psalmorum 88:5
Usque in æternum præparabo semen tuum, et ædificabo in generationem et generationem sedem tuam. + 88.5 In æternum. CASS. Non est temporalis ædificatio misericordiæ, sicut ruina iniquitatis temporalis est: destruitur enim iniquitas temporalis in quibusdam, ut in eis ædificetur æterna misericordia, unde Jeremiæ Dominus dicit: Ecce ergo constitui te super gentes et regna, ut evellas et destruas, et disperdas, et dissipes, et ædifices et plantes. In generationem. AUG. Generatio enim non potest, etc., usque ad sedebit et tunc in sanctis. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 19:29Cum enim subverteret Deus civitates regionis illius, recordatus Abrahæ, liberavit Lot de subversione urbium in quibus habitaverat. + 19.29 Cum enim subverteret, etc. Innuit Scriptura magis meritis Abrahæ Deum liberasse Lot, ut intelligamus justum esse dictum, quodammodo, maxime quia colebat unum verumque Deum, et comparatione Sodomorum, inter quos vivens ad simile scelus flecti non potuit. Recordatus est Abrahæ. Patet meritis Abrahæ Lot fuisse liberatum, quem Scriptura appellat justum. Et sciendum quia justus erat, non sicut Abraham, sed comparatione Sodomitarum.
Job 11:10Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis contradicet ei? + 11.10 Si subverterit. Ibid. Subvertit cœlum, etc., usque ad ut vel resistens exerceatur, vel seducta frangatur, unde recte dicit: Quis contradicet ei? vel, quis ei dicere potest cur ita facias? Quia judicio Dei nullus potest obsistere, vel inquirendo illud penetrare. Cur subvertit vel coarctat?
Psalms 28:1Psalmus David, in consummatione tabernaculi. [Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino filios arietum. + 28.1 Psalmus David in consummatione. ID. Arca a Philistæis reducta, etc., usque ad ut se offerant tali consummatori. Afferte Domino. ID. Prius monet sacrificia offerre. Filios arietum. AUG. Quia non deest impugnatio, etc., usque ad et septuaginta duo discipuli ad prædicandum missi significantur. Vox Domini. CASS. Prædicatio Christi intus mentes terruit, quod est, spiritum timoris dedit Judæis et gentibus. GREG. Iste ab imo ascendit, id est, spiritu timoris ad spiritum sapientiæ, etc., usque ad id est, spiritualem intellectum, hos Dominus concutit. HIER. Ut agricola sterilem terram, etc., usque ad et dabit virtutem, et eamdem benedicet in pace æterna. 1
Isaiah 38:10[Ego dixi in dimidio dierum meorum: Vadam ad portas inferi; quæsivi residuum annorum meorum. + 38.10 Ego dixi. ID. Cum Deus Ezechiæ sine labore victoriam dedisset, etc., usque ad peccatores in dimidio dierum moriuntur. In dimidio dierum meorum. Unde: Viri impii et dolosi non dimidiabunt dies suos, quia non implent opera virtutum, nec pœnitendo emendant delicta. Ad portas inferi. Quæsivi. Ubi constituta est domus omni viventi ante adventum Christi.