Psalmorum 88:6
Confitebuntur cæli mirabilia tua, Domine; etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum. + 88.6 Confitebuntur cœli. CAS. Diapsalma. Secundo diversis modis laudes, et potentiam Dei describit, quasi, sicut dixisti, ita fiet. Confitebuntur, laudabunt. Confitebuntur cœli mirabilia. In omni enim misericordia perditorum, in justificatione impiorum quid laudamus nisi mirabilia Dei? Laudas quia surrexerunt mortui, plus lauda quia redempti sunt perditi. Vides enim hominem heri voraginem ebrietatis, hodie ornamentum sobrietatis. Vides enim hominem heri cœnum luxuriæ, hodie decus temperantiæ: heri blasphematorem Dei, hodie laudatorem Dei. Vides hominem heri servum creaturæ, hodie cultorem Creatoris: hæc sunt mirabilia quæ confitentur cœli. Etenim veritatem. CASS. Vel sine enim. Mirabilia quomodo omnia agit et administrat ubique. Veritas in Ecclesia ubi creditur, Verbum caro factum, et quod Trinitas, prius Deus. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Thou hast laid me in the lowest pit, in darkness, in the deeps.
In Context
Cross References
Deuteronomy 32:22Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima: devorabitque terram cum germine suo, et montium fundamenta comburet. + 32.22 Ignis succensus est, etc. GREG. lib. XVIII Moral., cap. 12. De his quos damnant flagella, et non liberant, scriptum est: Percussisti eos nec doluerunt, etc. His flagella in hac vita inchoant, et in æternum permanebunt; unde Moyses: Ignis exarsit ab ira sua, et ardebit usque ad inferos et deorsum. De præsenti enim percussione dicitur: Ignis exarsit ab ira mea Jer. 15.; de æterna sequitur: Et ardebit usque ad inferos et deorsum Psal. 88.. Non tamen judicat Deus bis in idipsum: unum est enim flagellum quod temporaliter incipit, et in æternis suppliciis consummatur. Devorabitque terram. Alii: comedent terram et nascentia ejus, id est carnem, propter opera libidinis, terna flamma comburet; nascentia enim carnis, opera concupiscentiæ carnalis, quæ sunt fornicatio, immunditia et hujusmodi.
Psalms 130:1Canticum graduum David. [Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me. + 130.1 Canticum graduum. CASS. Duodecimus gradus est humilitas, quam intus et extra hic se habere ostendit. Ad humilitatem ergo monet. Domine, non est. ID. Primo proponens se humilem, pœnam inducit non humili; secundo, suo exemplo ad spem monet. Ostendens ergo se humilem intus et extra, ait. Neque ambulavi. AUG. Non fui superbus, nolui quasi in mirabilibus, etc., usque ad: Quanto major es, humilia te in omnibus. 1
Proverbs 4:19Via impiorum tenebrosa; nesciunt ubi corruant. + 4.19 Via impiorum. Dicit de his, etc., usque ad quia currens non habebit offendiculum.
Lamentations 3:55Coph Invocavi nomen tuum, Domine, de lacu novissimo.
John 12:46Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat. + 12.46 Ego lux. De alio non dicitur: Lux venit in mundum, nisi de eo qui illuminat, cæteri ut illuminati sunt lux, quia vita eorum lucet hominibus. Sermo quem locutus sum. Manifeste dicit se judicaturum in novissimo die, quia ipse est sermo Patris qui seipsum locutus est, seipsum annuntiavit.