Psalmorum 88:7
Quoniam quis in nubibus æquabitur Domino; similis erit Deo in filiis Dei? + 88.7 Quoniam quis. AUG. Notandum quod idem sunt cœli et nubes, scilicet prædicatores. Sed cœli, prædicatores, propter fulgorem veritatis. Nubes, quæ nebulosæ sunt propter mortalitatem carnis, et quia transeunt, ubi et abscondita, quæ post in judicio clarebunt. In filiis. Vel superis, vel hominibus. Ne ergo putetur tantum homo: ille enim naturalis, nos adoptivi; ille genitus, nos creati; ille ab æterno genitus, nos in tempore facti; ille unicus, nos multi. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Thy wrath lieth hard upon me, and thou hast afflicted me with all thy waves. Selah.
In Context
Cross References
Job 10:16Et propter superbiam quasi leænam capies me, reversusque mirabiliter me crucias. + 10.16 Propter superbiam. GREG. Leæna dum catulis escam inhianter quærit, etc., usque ad si autem a sancto desiderio torpemus, exempla bene vigilantium proponit.
Psalms 38:1In finem, ipsi Idithun. Canticum David. + 38.1 In finem. AUG. Quia hic est de æterna beatitudine, pro qua jucundum est transilire, etsi grave sit carni. Docet autem inde de mundo ad Deum transire. Transilitor autem de bona opinione semper contrahit invidiam iniquorum et calumniam: unde deliberat inter malos tacere, ne quid dicat male. Idithun. ID. Transiliens eos, id est, remanentes in mundo. CASS. In primis de continentia linguæ inter blasphemos et calumniosos: unde et optat noscere finem, ubi hæc non sunt. 1
Psalms 69:3Confundantur, et revereantur, qui quærunt animam meam. + 69.3 Confundantur. CAS. Confundi, est de perversitate turbari. Revereantur, ne proles a justitia pœna sequatur. Qui quærunt, etc. AUG. Diversa sunt tempora in Ecclesia: primo, fuit impetus persequentium, unde, qui quærunt; modo, remansit malevolentia cogitantium, unde, qui volunt. ID. 1
Psalms 102:10Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis. 1
Jonah 2:4Et projecisti me in profundum in corde maris, et flumen circumdedit me: omnes gurgites tui, et fluctus tui super me transierunt.
Romans 2:5Secundum autem duritiam tuam, et impœnitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ, et revelationis justi judicii Dei, + 2.5 Secundum autem. Sunt enim quidam quibus mala quæ agunt displicent, et ducti pœnitentia cordis, quatenus eis datur ex eis exire, laborant: de quibus hic non loquitur. Sunt alii quibus placent mala, et de misericordia Dei nimis præsumentes in eis pertinaciter perdurant, in quo illius ostendunt patientiam, et suam cumulant sarcinam deterius peccando. Sunt et alii quibus displicent quidem mala, sed quoniam gravia esse intelligunt, putant sibi jam non posse ignosci, sicut ille qui dixit: Major est iniquitas mea Gen. 4., etc. Illi ergo nimia spe Deum non justum autumant: isti vero desperatione Deum non bonum æstimant. Ex utroque ergo periclitabuntur, et sperando et desperando, contrariis rebus et contrariis affectionibus laborantes, peribunt. Justi judicii. CYPR. Justum judicium Dei dixit esse, etc., usque ad non potest pœnitentia prodesse peccanti.