The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 88 › Psalmorum 88:8

Psalmorum 88:8

Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum, magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt. + 88.8 Super omnes. ID. Angelos, vel homines, qui sunt stipatores ejus impares, qui ei dono ejus proximant. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thou hast put away mine acquaintance far from me; thou hast made me an abomination unto them: I am shut up, and I cannot come forth.

In Context

7Quoniam quis in nubibus æquabitur Domino; similis erit Deo in filiis Dei? + 88.7 Quoniam quis. AUG. Notandum quod idem sunt cœli et nubes, scilicet prædicatores. Sed cœli, prædicatores, propter fulgorem veritatis. Nubes, quæ nebulosæ sunt propter mortalitatem carnis, et quia transeunt, ubi et abscondita, quæ post in judicio clarebunt. In filiis. Vel superis, vel hominibus. Ne ergo putetur tantum homo: ille enim naturalis, nos adoptivi; ille genitus, nos creati; ille ab æterno genitus, nos in tempore facti; ille unicus, nos multi. 1

9Domine Deus virtutum, quis similis tibi? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo. + 88.9 Tibi. ID. Qui omnia fecisti, etc., usque ad tentari supra id quod potest homo. 1

Read all of Psalmorum 88

Cross References

Job 12:14Si destruxerit, nemo est qui ædificet; si incluserit hominem, nullus est qui aperiat. + 12.14 Si destruxerit, nemo est qui ædificet. Omnipotens humanum genus destruit cum relinquit, ædificat cum replet: quod nisi fiat, incassum exterius a prædicatore monetur. Si incluserit hominem. Omnis homo per id, etc., usque ad et cor reprobum per gratiam non emollire.

Job 19:13Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me. + 19.13 Fratres meos longe. Ibid. Modo voce Redemptoris utitur: ab eo longe facti sunt fratres, et noti recesserunt; quem tenentes legem prophetare noverant, et præsentem minime recognoscebant. Judæi etenim propinqui per carnem, et noti per legis instructionem, quasi obliti quem verbis legis per fidem prophetaverant, verbis perfidiæ incarnatum negabant.

Psalms 31:11Lætamini in Domino, et exsultate, justi; et gloriamini, omnes recti corde.]

Psalms 88:18Quoniam gloria virtutis eorum tu es, et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum. 1

Psalms 143:4Homo vanitati similis factus est; dies ejus sicut umbra prætereunt. + 143.4 Vanitati similis factus est: dies ejus sicut umbra. ID. Quando homo conditus est, veritati similis factus est, vanitati peccando. Vana sunt omnia transitoria, comparatione semper manentis veritatis. CAS. Vanum est, quod de sua substantia cadens vanescit: ut fumus, ut umbra. Ita et ipse homo tabescit, unde subdit, Dies ejus, id est vita ejus notoria, id est transitoria, sic præterit sicut umbra. 1

Isaiah 63:3Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum; calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea: et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea inquinavi. + 63.3 Solus. Solus Samson præcisis crinibus Philisthæis exponitur, nec angelus nec archangelus vel quilibet cœlestis spiritus. Denique humani generis nullus vel Judæus vel Gentilis auxiliator: solus pugnat, solus superat. Aspersus est. HIER. Sanguis meus eorum rancore, etc., usque ad cujus sæpe sanguis super vestimenta victoris aspergitur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 88:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 88:7Psalmorum 88Psalmorum 88:9 →