Psalmorum 88:9
Domine Deus virtutum, quis similis tibi? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo. + 88.9 Tibi. ID. Qui omnia fecisti, etc., usque ad tentari supra id quod potest homo. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
10Tu dominaris potestati maris; motum autem fluctuum ejus tu mitigas. 1
Cross References
Job 11:13Tu autem firmasti cor tuum, et expandisti ad eum manus tuas. + 11.13 Tu autem firmasti. Ibid. Firmari cor non hoc loco, etc., usque ad hunc velut docendo subjungit: et eris stabilis, etc.
Job 17:7Caligavit ab indignatione oculus meus, et membra mea quasi in nihilum redacta sunt. + 17.7 Caligavit ab indignatione. Ab indignatione oculus caligat, quando ipsi qui in Ecclesia lumen veritatis habent, perversos contra innocentes prævalere conspiciunt: quia de occulti judicii admiratione turbantur. Sed cum justi ad indignationem caligant, infirmi plerumque usque ad infidelitatem corruunt, unde sequitur: Et membra mea quasi in nihilum. Membrorum nomine teneritudo exprimitur infirmorum, qui dum perversos prospiciunt florere, justos cruciari, bona se inchoasse pœnitent, atque ita ad agenda mala citius recedunt, ac si eorum vitæ nocuerit bonum, quod inchoaverunt.
Psalms 38:10Obmutui, et non aperui os meum, quoniam tu fecisti; + 38.10 Obmutui. ID. Habitus opprobrio, etc., usque ad et necesse est, quia defeci. Amove a me plagas tuas. AUG. Quia tu fecisti me, noli exterminare; tantum cede ut producar; non ut comminuar 1
Psalms 42:3Emitte lucem tuam et veritatem tuam: ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua. + 42.3 Emitte lucem tuam. CASS. Quia, eo veniente, tolletur omnis tristitia confusionis. AUG. Quia certi jam pignus habemus, quia ea ipsa, id est, lux et veritas, deduxerunt a peccatis Ecclesiam præsentem, quæ est tabernaculum. 1
Psalms 86:3Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei ! + 86.3 Dicta. AUG. Hæc sunt illa, quæ Dominus per prophetas de ea prædixit. 1