Psalmorum 89:10
dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor; quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur. + 89.10 Septuaginta. ID. Terrenorum appetitus quæ septem diebus aguntur: si in virtutibus octoginta, id est, æternitas petitur. Annis. Vel anni, alia littera. Quo temporis spatio dicuntur longævi, qui etiam usque ad octoginta annos aliquas vires habere videntur. Octoginta. Quia et citra octoginta annos sunt quidam infirmi, etc., usque ad redemptionem corporis exspectantes. Mansuetudo. Clementia est, si Dei: domatio, si nostra. Ipse enim per clementiam mansuetus, domando nos efficit mansuetos, et sic corripiemur. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 7:1Dixitque Dominus ad Moysen: Ecce constitui te Deum Pharaonis: et Aaron frater tuus erit propheta tuus. + 7.1 Dixitque Dominus ad Moysen: Ecce constitui te dominum, etc. AUG. Quæst. 17 in Exod., tom 3. Notandum quod cum ad populi mitteretur, non ei dictum est: Ecce dedi te Deum populo, et frater tuus erit tuus propheta; sed, frater tuus loquetur tibi ad populum. Dictum est etiam erit os tuum, et tu illi in his quæ ad Deum; non dictum est, tu illi Deus. Pharaoni autem dicitur Moses datus deus, et secundum analogiam propheta Mosi est datus Aaron, sed ad Pharaonem. Hic insinuatur nobis ea loqui prophetas Dei quæ audiunt ab eo; nihilque aliud esse prophetam Dei, nisi enuntiatorem verborum Dei hominibus, qui Deum vel non possunt, vel non merentur audire. GREG. hom. 8 super Ezech. Aliquando Deus nuncupative, aliquando essentialiter dicitur. Nuncupative, ut hic: Constitui te deum Pharaonis. Et alibi: Applica illum ad deos. Et alibi: Deus stetit in synagoga deorum, etc. Essentialiter sicut hic: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob, quod volens Paulus discernere ait: Ex quibus Christus secundum carnem natus est, qui est Deus benedictus in sæcula. Nuncupative enim dicitur Deus inter omnia, essentialiter autem super omnia; ut ergo ostenderet Christum naturaliter Deum, non tantum Deum, sed Deum super omnia esse memoravit. Justus enim quilibet Deus est, sed inter omnia, quia nuncupative: Christus autem super omnia, quia naturaliter Deus. AUG. Quæst. 18 in Exod. Assidue dicit Deus, etc. usque ad indurabo, id est, quam durum sit demonstrabo.
Psalms 59:11Quis deducet me in civitatem munitam? quis deducet me usque in Idumæam? + 59.11 Civitatem munitam. CASS. Futuram Jerusalem. In Idumæam, id est, usque ad terrenos, ut impleto numero simul ad beatitudinem veniret. 1
Psalms 68:1In finem, pro iis qui commutabuntur. David. + 68.1 In finem. AUG. Commutatus est ex forma Dei in deterius Adam, etc., usque ad pati secundum Græcos. CAS. Quartus psalmus qui latius de passione, et resurrectione. Agitur de causa commutationis, id est, passione Christi. Hic loquitur Christus caput et corpus. Salvum me fac. Primo, precatur salvus fieri, quia multa patitur, quantum ad se gratis, sed quod alius rapuit, ipse solvit. Hæc est vox grani sinapis contempti, dum in horto obruitur, quod crescit in magnum olus: hoc fuscum et aspernabile prorsus. Sic et Christus, de quo: Vidimus eum non habentem speciem neque decorem, sed tamen occupavit faciem terræ, factus mons magnus. Aquæ usque ad animam meam. AUG. Id est, turbæ, etc., usque ad ultra quam non habent mali quid eis faciant. 1
Psalms 105:27et ut dejiceret semen eorum in nationibus, et dispergeret eos in regionibus. 1
Isaiah 24:1[Ecce Dominus dissipabit terram: et nudabit eam, et affliget faciem ejus, et disperget habitatores ejus. + 24.1 Ecce Dominus nudabit, etc. HIER. Post specialem gentium singularum correptionem, etc., usque ad Ægyptiorum et multorum aliorum ad generale onus judicii extremi transit.