Psalmorum 89:11
Quis novit potestatem iræ tuæ, et præ timore tuo iram tuam + 89.11 Quis novi. ID. Potestas iræ hominis est corpus occidere, post nihil facere. Deus et hic punit, et post in gehennam mittit: et a paucis major ejus ira intelligitur. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 2:1Igitur perfecti sunt cæli et terra, et omnis ornatus eorum. + 2.1 Igitur perfecti sunt cœli et terra, etc. ALCUIN., in Gen. tom. 1, col. 517 Nullo modo dici potest quomodo fecit Deus cœlum et terram. Sed hæc expositio per ordinem dierum indicat tanquam historiam factarum rerum, sed maxime observat prædicationem futurorum, etc., usque ad quem Dominus utiliter latere monstravit. Igitur perfecti sunt cœli, et terra, et omnis ornatus eorum. AUG., de Gen. contra Manich., lib. 1, c. ult. Allegorice. Post illorum quasi sex dierum opera valde bona speret homo requiem perpetuam, et intelligat quid sit, et requievit Deus die septimo ab operibus suis: quia et ipse in nobis hæc bona operatur, qui jubet ut operemur. Et recte quiescere dicitur: quia post hæc omnia opera requiem nobis præstabit, quomodo paterfamilias domum ædificat, cum servientibus facere imperat; et post ab operibus requiescere, cum, perfecta fabrica, jubet quiescere. AUG., ibid. Habet unusquisque nostrum in suis operibus et recta vita tanquam distinctos istos sex dies, post quos debeat quietem sperare: primo die lucem fidei, quando primum visibilibus credit, propter quam fidem Dominus visibiliter apparere dignatus est. Secundo die factum est tanquam firmamentum disciplinæ, quod discernit inter carnalia et spiritualia opera, sicut firmamentum inter inferiores aquas et superiores. Tertio die quo mentem suam ad proferendos bonorum operum fructus præparat, et erigit, separata labe et fluctibus tentationum carnalium, tanquam aridam habet mentem a perturbationibus maris, ut jam possit dicere: Mente servio legi Dei, etc. Rom. 7.
Job 38:18Numquid considerasti latitudinem terræ? indica mihi, si nosti, omnia:
Psalms 24:1In finem. Psalmus David. [Ad te, Domine, levavi animam meam: + 24.1 In finem. Hier. Hic flagellatus pœnitens præponitur aliis, ne murmurent in adversis: qui in se expertus per misericordiam blanditur, per justitiam terret. Ad te, Domine, levavi. AUG. Psalmus contra adversa sæculi, etc., usque ad qui non per omnes, minus perfectos. CASS. Primo petit doceri vias Domini, quia ad Deum erectus. ID. Ad te contemplandum; facile terrena despicit, qui divina conspicit. 1
1 Corinthians 10:26Domini est terra, et plenitudo ejus.