The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 89 › Psalmorum 89:15

Psalmorum 89:15

Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti; annis quibus vidimus mala. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Blessed is the people that know the joyful sound: they shall walk, O LORD, in the light of thy countenance.

In Context

14Repleti sumus mane misericordia tua; et exsultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris. + 89.14 Mane misericordia tua exsultavimus, et delectati sumus. AUG., CASS. Modo nox, in qua esurimus: tunc autem satiabimur vultu, unde: Satiabor cum apparuerit gloria tua. Et alibi: Mane astabo tibi, et videbo. Nunc autem pro eo lætati sumus, et in malignis diebus in quibus dicimus: Respice in servos. 1

16Respice in servos tuos et in opera tua, et dirige filios eorum. + 89.16 Respice in servos tuos. Quod facit Deus in se, orat Propheta fieri suo populo: orat, scilicet, ut parcat Judæis peccantibus, si non pro meritis eorum, saltem propter opera quæ in eis fecit. Et dirige filios eorum. Quasi, etsi ipsi per iniquitates dispersi sunt, vel filii, in fine fide corrigantur, qui per se pravi, et inconvertibiles. 1

Read all of Psalmorum 89

Cross References

Numbers 6:26Convertat Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem. + 6.26 Convertat, etc. Conversio vultus significat misericordiam, aversio iram; unde: Respice in me et miserere mei Psal. 118.. Et alibi: Quare avertis faciem tuam, et oblivisceris inopiæ nostræ? Psal. 43. Rogandum est ergo ut cujus auxilium avertimus a nobis peccando, per pietatem suam vultum suum super nos illuminare dignetur, ut nos ab inimicis eruens, tribuat perpetuam pacem.

Numbers 23:21Non est idolum in Jacob, nec videtur simulacrum in Israël. Dominus Deus ejus cum eo est, et clangor victoriæ regis in illo. + 23.21 Non est idolum in Jacob. Alia translatio: Non erit labor in Jacob, neque videbitur dolor in Isræl, in futuro scilicet sæculo. ORIG. Non erit labor in Jacob, neque videbitur dolor in Isræl, etc. II Cor. 11.. Futuræ vitæ status denuntiatur, etc., usque ad et prophetas audiant illos. Dominus Deus, etc. ORIG. Alia littera, etc., usque ad qui luctatus est et vicit accipiet. Et clangor victoriæ regis in illo. Admonitio prædicationis, qua in nobis rex, id est Christus, diabolum triumphat.

Psalms 4:6Sacrificate sacrificium justitiæ, et sperate in Domino. Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona? + 4.6 Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona? Futura, scilicet de quibus dubitant et desperant. Ad quod respondens ostendit breviter quæ bona sunt quærenda. 1

Psalms 90:6a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu, et dæmonio meridiano. 1

Psalms 98:4et honor regis judicium diligit. Tu parasti directiones; judicium et justitiam in Jacob tu fecisti. + 98.4 In Jacob. AUG. Non solum patriarcha, sed populo, quem significat. Tu fecisti. Hæc, quæ alius non posset. 1

Proverbs 16:15In hilaritate vultus regis vita, et clementia ejus quasi imber serotinus.] + 16.15 In hilaritate vultus regis vita. Quicunque hilarem Christi vultum videre merentur, his in æternum cum illo vivere dabitur. Aliter etiam videbit omnis caro salutare Dei: sed tunc justi placatum, reprobi videbunt iratum. Et clementia ejus quasi imber serotinus. Serotinus imber in Judæa usque hodie jam maturis messibus venire consuevit, etc., usque ad sed superni facit irrigatio Domini.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 89:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 89:14Psalmorum 89Psalmorum 89:16 →