The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 89 › Psalmorum 89:16

Psalmorum 89:16

Respice in servos tuos et in opera tua, et dirige filios eorum. + 89.16 Respice in servos tuos. Quod facit Deus in se, orat Propheta fieri suo populo: orat, scilicet, ut parcat Judæis peccantibus, si non pro meritis eorum, saltem propter opera quæ in eis fecit. Et dirige filios eorum. Quasi, etsi ipsi per iniquitates dispersi sunt, vel filii, in fine fide corrigantur, qui per se pravi, et inconvertibiles. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

In thy name shall they rejoice all the day: and in thy righteousness shall they be exalted.

In Context

15Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti; annis quibus vidimus mala. 1

17Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos, et opus manuum nostrarum dirige.] + 89.17 Splendor Domini Dei nostri super nos, et operamini. HIER., CASS. Imago Dei recreans menti imprimatur. Vel splendor Dei super nos est, dum crucis impressione decoramur, et vexillum triumphi in fronte portamus. CASS. Triplex quippe est imago, etc., usque ad meminerim te, intelligam te, diligam te.

Read all of Psalmorum 89

Cross References

Leviticus 25:8Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est, septies septem, quæ simul faciunt annos quadraginta novem: + 25.8 Numerabis quoque. Interrogemus Judæos, si septimum diem ut aiunt legislator honoravit, et ab operibus vacare præcepit, quare quinquagesimum annum celebrari præcepit: septem enim hebdomadæ annos quadraginta novem faciunt. Non ergo quinquagesimo vacare oporteret, nisi mysterium lex significaret, quod Judæorum infirmitas non caperet. Duplex enim a Deo visibilium omnium significatur consummatio; una cujusque singularis, altera omnium communis, quando tempus operandi non erit; in superioribus primam, in his insinuat secundam. Septem. In hebdomada dierum humanum sæculum dividitur. Cum igitur hic numerus multiplicatus in semetipso fuerit, et tota completa ætas sæculi, et tempus devolutum ad finem pervenerit, succedit quinquagesimus quasi quadragesimo nono anno, in quo erit resurrectio, unde subdit: Et clangens buccina mense septimo, etc. Unde Apostolus: In tuba Dei descendent de cœlo, et mortui qui in Christo sunt resurgent incorrupti Thes. 4.. Oportet enim suscitantem præcedere tubam: ideo in quadragesimo et nono anno, in quo communis est consummatio, tuba canere præcepit.

Psalms 29:5Psallite Domino, sancti ejus; et confitemini memoriæ sanctitatis ejus. + 29.5 Confitemini, etc. AUG. Quia ex bonitate et sanctitate sua, non nostra memor fuit nostri. 1

Psalms 33:21Custodit Dominus omnia ossa eorum: unum ex his non conteretur. + 33.21 Ossa. ID. Virtutes. Et unum, etc., ut nec patientia pereat. 1

Psalms 44:8Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem; propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ, præ consortibus tuis. + 44.8 Dilexisti. Ibid. Vel, quia dilexisti justitiam, etc., reddita sunt hæc præmia, fecit te regem, dando nomen quod est super omne nomen. Et odisti. Si homo iniquitatem in se odit, cum Deo facit: odit Deus iniquitatem, oderis et tu. O Deus. AUG. Bis ponitur in Græco aperte, alter vocativus, alter nominativus. Iste unctus est, ille lapis quem Jacob unxit. 1

Psalms 89:12dinumerare? Dexteram tuam sic notam fac, et eruditos corde in sapientia. + 89.12 Dexteram tuam sic notam fac. CASS. Tertio, orat et affirmat liberationem. AUG. Dexteram tuam. Christum sic notum fecit, etc., usque ad ut ad dexteram ponat. Et eruditos corde in sapientia. Vel compeditos corde. Quod idem est, quia qui erudiuntur in sapientia, pedem mentis injiciunt in compedes Dei, ut a via ejus non exorbitent. Quos sic fecit Deus notos in Novo Testamento, ut pro fide omnia spernerent, quæ magna habentur, in Veteri et æterna morte quærerent: hoc attendens ait, pro eis, qui multa patiuntur a sæculo pro æternis. 1

Isaiah 2:5Domus Jacob, venite, et ambulemus in lumine Domini.] + 2.5 Domus Jacob, etc. ID. Post vocationem gentium et ostensionem montis Dei, invitat populum suum, qui est de Jacob, ut, exiens de tenebris infidelitatis, suscipiat lumen Christi. In lumine. ID. Dum lucem habetis, credite in lucem. Accedite ad eum, et illuminamini, etc. Quasi dicet: Qui male agit, odit lucem: sed venite mecum, ambulemus in luce Domini, qui dicit: Ego sum lux mundi, etc. Vers. 6

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 89:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 89:15Psalmorum 89Psalmorum 89:17 →