Psalmorum 89:2
Priusquam montes fierent, aut formaretur terra et orbis, a sæculo et usque in sæculum tu es, Deus. + 89.2 Priusquam montes. Ne autem videretur non fuisse, antequam esset nobis refugium; adjungit priusquam. Montes, terra. AUG. Ecce omnis rationalis creatura hac differentia distincta est, ut montium nomine celsitudo angelorum; et terræ nomine humilitas hominum: ideoque non incongrue verba sic distinxit, ut diceret montes, id est angelos, fieri, et terram, id est homines, formari. Fierent aut formaretur. Formari, vel fingi, solet dici secundum corpora: fieri de nihilo. A sæculo. Aptius diceret, etc., usque ad hic autem ponitur sæculum pro æterno. A sæculo. Ecce quæ æternitas nobis refugium, etc., usque ad Ne avertas, quoniam mille anni. Tu es. Optime ait, quia immutabilis. Non dicit eris, vel fuisti, cum immutabilis essentia Dei non noverit præteritum, vel futurum; unde dictum est: Ego sum qui sum. Et, Qui est misit me ad vos? Et: Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 23:19non est Deus quasi homo, ut mentiatur, nec ut filius hominis, ut mutetur. Dixit ergo, et non faciet? locutus est, et non implebit? + 23.19 Dixit ergo, etc. ORIG. Alia littera, etc., usque ad hæc vero a perfectioribus secretius advertenda sunt?
Nehemiah 9:17Et noluerunt audire, et non sunt recordati mirabilium tuorum quæ feceras eis. Et induraverunt cervices suas, et dederunt caput ut converterentur ad servitutem suam, quasi per contentionem. Tu autem, Deus propitius, clemens, et misericors, longanimis, et multæ miserationis, non dereliquisti eos,
Psalms 36:5Revela Domino viam tuam, et spera in eo, et ipse faciet. 1
Psalms 42:1Psalmus David. [Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta: ab homine iniquo et doloso erue me. + 42.1 In finem psalmus David. AUG. Corporis Christi, quod hic gemit inter zizania, id est, inter malos, habens cum eis multa communia, nasci, mori, prospera et adversa: cum quibus quia non habet communem causam meritorum exclamat: Judica me, etc. Ibid. Psalmus iste contra pressuras, ne et ipsæ retrahant nos a Deo. CASS. Conqueritur de commistione malorum, et precatur separationem. Judica me. Ibid. Non petit peccata sua discuti, quod periculosum est, sed causam ab impiis parari, ut sit cum electis: unde addit: Et discerne. Gens non sancta est iniquus, et dolosus, a quibus in judicio separatur: sed et hic ne ab eis corrumpatur. 1