Psalmorum 89:5
quæ pro nihilo habentur, eorum anni erunt. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Chronicles 17:11Cumque impleveris dies tuos ut vadas ad patres tuos, suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis tuis: et stabiliam regnum ejus.
Job 5:1[Voca ergo, si est qui tibi respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere. + 5.1 Voca ergo. Ibid. Quoniam hoc veraciter contra iniquos protulit, quamvis latenter Job in numero eorum proposuerit: fastu sapientiæ inflatus apertam irrisionem in Job subdit: Voca ergo, id est, si afflictus clames, Deus non respondet, id est non dat effectum, quia in tranquillitate eum contempsisti; et ad aliquem sanctorum, id est, sanctos in afflictione adjutores non habes, quia socios in hilaritate non habuisti. Ibid. Post irrisionem subdit sententiam, etc., usque ad hæc sapientes turbat, sed ira per vitium stultos trucidat. Et parvulum occidit. Id est, dum ei invidet, quem putat majorem, etc., usque ad vel partem habendo quantitatem nobis restringit. GREG. lib. VI Moral., cap. 5. Quia totis desideriis in terreno amore solidatur, unde primus Cain in terra civitatem construxit, alienus a cœlo hic felicius degit.
Psalms 50:6Tibi soli peccavi, et malum coram te feci; ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. + 50.6 Tibi soli peccavi. HIER. Solus enim ille juste punit, qui non habet in se, quod reprehendatur, hic est inter homines solus Christus. Tibi soli. CASS. Quia rex omnibus superior, tantum a Deo puniendus est. Coram te. Quia ubique esse scit, unde se arguit, quia eo præsente peccare non erubuit. Ut justificeris, etc. Cujus verba non transeunt, sed implentur. Vincas cum judicaris. Deus tantæ justitiæ est, etc., usque ad ut vincat inter se et eum, si judicentur. Tibi soli. AUG. Christo nullum habenti peccatum, etc., usque ad eo quod tam graviter Deum offenderat. Et vincas. AUG. Vel adeo justus es, ut vincas diabolum, et mortem, et Judæos, cum judicaris: et in judicio, quo judicatus es. 1
Psalms 89:7Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus. + 89.7 Defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus. AUG. Mortales et passibiles facti, quod tamen morte finire timemus, unde sequitur: Et in furore tuo turbati sumus. Sæculum. Vitam nostram pravam. Vel sæculum posteros. In illuminatione vultus. CASS. Illa teguntur, quæ veniam habent: illuminantur, quæ puniuntur. 1