Psalmorum 89:6
Mane sicut herba transeat; mane floreat, et transeat; vespere decidat, induret, et arescat. + 89.6 Mane sicut herba. AUG., CASS. Mutetur a qualitate noctis. Vespere decidat. In extremis secta, vel fracta. CASS. Mane sicut herba. Dixi, quod anni habentur, etc., usque ad juventus quæ floret et transit. Vespere. Senectus, quando refrigescit vigor hominis. Vel, mane sicut herba. Apta comparatio, quasi, sicut herba mutatur a qualitate, quam habet in nocte, in deteriorem mane orto sole: ita mutatur homo in deterius. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
5quæ pro nihilo habentur, eorum anni erunt. 1
Cross References
Psalms 29:1Psalmus cantici, in dedicatione domus David. + 29.1 Psalmus cantici in dedic. AUG. Supra de consummatione tabernaculi tempore belli: hic autem est psalmus lætitiæ, quia domus dedicatur, id est, confirmatur, quæ in æterna pace manebit: corpore innovato non tantum Christi, sed etiam totius Ecclesiæ. Totus Christus loquitur in hoc psalmo, quia quædam capiti, quædam corpori, quædam utrique conveniunt. ID. Psalmus breviter de passione et resurrectione: ut passio non terreat quos spes resurrectionis lætificat. Domus David. CASS. Totus Christus sponsus, etc., usque ad secundum statum futurum quando in ea quiescitur. CASS. Primo agit de dedicatione sua: et jubet sanctos idem sperantes laudes dicere. 1
Psalms 52:1In finem, pro Maëleth intelligentiæ David. [Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. + 52.1 In finem pro, etc. CASS. Intellectus David prophetæ, etc., usque ad hic de adventu judicii. AUG. Vel pro mahalath, etc., usque ad consolatio in fine psalmi. Dixit insipiens. Ibid. Increpatio malorum. Ibid. Insipiens, omnis qui male vivit, etc., usque ad ille dicit, non est Deus. 1
Psalms 89:8Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo; sæculum nostrum in illuminatione vultus tui. 1
Jeremiah 10:6Non est similis tui, Domine: magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine. + 10.6 Non est similis tui. Non est similis tui Domine, deorum, scilicet qui ab hæreticis finguntur.