Psalmorum 89:9
Quoniam omnes dies nostri defecerunt, et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur; + 89.9 Quoniam omnes dies. AUG. Cognitio nostra defecit obtenebrata ratione per peccatum, vel, tempus vitæ abbreviatum est, et pene defecit, quia ad paucitatem redacti sunt dies vitæ nostræ. Anni nostri sicut. CASS., AUG. Miseria et brevitas hujus vitæ exprimitur hic per similitudinem araneæ, quæ texit inanes telas, ut dolo capiat muscas: unde sicut aranea, id est, in rebus corruptibilibus laborabamus, inania texebamus. CASS. Vita per iram Dei breviata est, quia præsumptione longioris vitæ peccabant. Et nos ipsi in ira tua defecimus. AUG. Id est, essentia nostra defecit per ærumnas. Meditabuntur... anni, non operabuntur, quia sine utilitate transeunt. Vel, meditabuntur passive, id est, reputabuntur anni nostri sicut aranea, id est, sicut inanes et inutiles. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Thou rulest the raging of the sea: when the waves thereof arise, thou stillest them.
In Context
8Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo; sæculum nostrum in illuminatione vultus tui. 1
Cross References
Psalms 29:10Quæ utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? numquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam? + 29.10 Quæ utilitas in sanguine meo. ID. Necessitatem ostendit per quam non sinit eum descendere in corruptionem. Dum descendo in corruptionem. Si enim statim non resurgo, et corpus corrumpitur, nemini annuntiabo, nullum lucrabor. Confessio gemina est, nunquam sine ea simus: quando male est nobis in tribulationibus, confiteamur peccata nostra; quando bene est, in exsultatione justitiæ confiteamur laudem Deo. 1
Psalms 66:5Lætentur et exsultent gentes, quoniam judicas populos in æquitate, et gentes in terra dirigis. + 66.5 Lætentur et exsultent. AUG. Quia jam confessi non timent futura judicia, quibus Christus est advocatus, non judex, lætentur. 1
Isaiah 11:5Et erit justitia cingulum lumborum ejus, et fides cinctorium renum ejus. + 11.5 Interficiet impium. Si enim Michæl interficiet ut quidam dicunt, ipse Deus tamen in Michæle hoc faciet. Fides. HIER. Fideles bene operando adhærebunt ei qui factus est sapientia, justitia et sanctificatio, qui ait: Ego lux et vita.
Nahum 1:4Increpans mare, et exsiccans illud, et omnia flumina ad desertum deducens. Infirmatus est Basan et Carmelus, et flos Libani elanguit.
Matthew 14:32Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus. + 14.32 Cessavit ventus. In quocunque Deus per gratiam adest, mox universa bella quiescunt.