The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 9 › Psalmorum 9:11

Psalmorum 9:11

Et sperent in te qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quærentes te, Domine. + 9.11 Sperent. AUG. Cum desinunt sperare in rebus sæculi. Aversos a sæculo, quærentes ubi figant spem, excipit cognitio nominis. Nomen scitur, cum ille cujus est nomen, noscitur. Nomen est illi Dominus, quod novit, qui libenter ei servit, vel, qui est, et ideo nemo speret in transitoriis, nihil habentibus præter, fuit, et erit. Nam quod in illis futurum est, cum venerit, fit statim præteritum, exspectatur cum cupiditate, amittitur cum dolore, non tenetur cum certitudine. Quoniam non reliquisti. Fideles provocat ad laudem Propheta, respiciens beneficia præsentis temporis et futuri. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Sing praises to the LORD, which dwelleth in Zion: declare among the people his doings.

In Context

10Et factus est Dominus refugium pauperi; adjutor in opportunitatibus, in tribulatione. + 9.10 Et factus. Quantum est, eum qui judex est, esse refugium pauperi, qui nihil mundi cupit. In opportunitatibus. AUG. Non opportunius homo a sæculo avertitur, nisi his voluptatibus, labores et dolores misceantur. 1

12Psallite Domino qui habitat in Sion; annuntiate inter gentes studia ejus: + 9.12 Sion. Ibid. Speculatio, quæ modo agitur, ut perveniamus ad pacis visionem, id est, de Sion in Jerusalem: quælibet autem studiosa speculatio fit in errorem, nisi Dominus in ea habitet. Studia. HIER. Id est, mandata ejus quibus studendum est. 1

Read all of Psalmorum 9

Cross References

Psalms 47:6Ipsi videntes, sic admirati sunt, conturbati sunt, commoti sunt. + 47.6 Videntes. Quæ in prophetis legerant. Admirati sunt. De tanta gloria, non leviter vel otiose. Sed conturbati. Pro peccato, et Commoti sunt. Ad fidem, et tantus fuit pavor, ut corpus tremeret. 1

Psalms 66:5Lætentur et exsultent gentes, quoniam judicas populos in æquitate, et gentes in terra dirigis. + 66.5 Lætentur et exsultent. AUG. Quia jam confessi non timent futura judicia, quibus Christus est advocatus, non judex, lætentur. 1

Psalms 96:1Huic David, quando terra ejus restituta est. [Dominus regnavit: exsultet terra; lætentur insulæ multæ. + 96.1 Psalmus ipsi David. Ad litteram illud tangit hic, quod mortuo Absalom, iniquo filio David, qui vivens patrem persequebatur, David restituta est terra, et in pace regnavit, de quo hic non agitur, sed potius de significato. AUG. David Christum significat, quem iniqui filii, id est, Judæi, crucifixerunt, atque regnum abjuraverunt ei. Sed restituta est terra ei, quando Judæa, quæ crucifixerat, credidit: et apostoli, qui titubaverant, sunt confirmati: sed et aliæ oves de gentibus sunt adductæ. Vel, restituta est terra, cum caro ejus resurrexit, postquam resurrectionem hæc omnia quæ hic cantantur, facta sunt. AUG. Prævidentes in spiritu hæc, gavisi sunt prophetæ, etc., usque ad palato namque fidei dulce sapit mel divinæ promissionis. CASS. Quartus psalmus de primo adventu, quo mundus liberatus est. Describit primo virtutes Domini, ostendit omnia restituta ei, et arguit idololatras. Dominus regnavit. CASS. Videns propheta superstitiones mundi abundare ante Christi resurrectionem, opponit: Dominus regnavit. AUG. Quis ergo alter colendus est? quasi, nullus; inde: Exsultet terra. Quid remanet idolis? Quasi nihil. Insulæ. Totius mundi Ecclesiæ. Multæ. Non omnes, propter hæreticorum conventus. CASS. Inde qualis sit Dominus primo adventu dicit. 1

Psalms 105:1Alleluja. [Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. + 105.1 Alleluia. Alleluia. Quidam dicunt, unum alleluia ad finem superioris psalmi pertinere, alterum esse sequentis. Hanc enim regulam Hieronymus tenendam esse tradit. Cujus assertioni Cassiodorus quoque consentit. Sed plures, ubicunque alleluia, sequenti dant: et aliquando semel, aliquando bis; ut Dominus in Evangelio, nunc dixit amen, nunc amen amen, pro majore certitudine rei. Istis consentit Augustinus, præsertim cum nulli Græcorum codices in fine psalmi habeant alleluia. Confitemini Domino. AUG. Psalmus iste superiori conjunctus est, etc., usque ad monet ergo ad geminam confessionem laudis et peccatorum. CASS. Hebræus relicta patrum perfidia, ad misericordiam Dei conversus, suadet aliis ad eamdem misericordiam converti, orans ut populo beneplacito socientur, qui erat in adventu Christi congregandus. 1

Psalms 118:17Ghimel Retribue servo tuo, vivifica me, et custodiam sermones tuos. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 9:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 9:10Psalmorum 9Psalmorum 9:12 →