The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 9 › Psalmorum 9:15

Psalmorum 9:15

qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiæ Sion: + 9.15 Qui exaltas me de portis mortis, etc. AUG. Id est ab omnibus cupiditatibus, quibus itur ad mortem: mors jam est ipsa lætitia in perfruendo cupitis; unde Apostolus: Vidua, quæ vivit in deliciis, mortua est I Tim. 5.. Portis filiæ Sion. Sunt omnia optima studia, etc., usque ad quæ nec oculus vidit, nec auris audivit. CASS. Portæ contra portas, quia hæ mortis, illæ vitæ. Sion. Ibid. Omnes Ecclesias mundi generavit, quia ibi natus est Christus unde fides incœpit. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The heathen are sunk down in the pit that they made: in the net which they hid is their own foot taken.

In Context

14Miserere mei, Domine: vide humilitatem meam de inimicis meis, + 9.14 Miserere. CASS. In sua persona dicit quod unusquisque petit. Vide. Ibid. Aspectus Dei, auxilium est, qui cum fit, et lux tenebras fugat: de superbia inimici æstimatur humilitas patientis, quia tantum hi humiliantur, quantum illi extolluntur. 1

16exultabo in salutari tuo. Infixæ sunt gentes in interitu quem fecerunt; in laqueo isto quem absconderunt comprehensus est pes eorum. + 9.16 Exsultabo. AUG. Hucusque clamor, inde dicit Ecclesia quæ affligitur, exsultabo in Jesu. CASS. Spe enim salva est. In laqueo. Ibid. Laqueus occultus, dolosa cogitatio: Pes, animæ amor, qui, si pravus est, dicitur cupiditas, si rectus, charitas. Eo enim movetur anima quasi ad locum, quo se pervenisse per amorem lætatur. In laqueo ergo, id est, fraudulento consilio: pes, id est, amor qui per fraudem pervenit ad vanam lætitiam, comprehensus est, quia illa delectatio alligat eos, ut inde abrumpere amorem, et ad utilia vertere non audeant. Si enim conentur, dolor est deserere, quæ delectant, et ille dolor non sinit abscedere. 1

Read all of Psalmorum 9

Cross References

Psalms 13:6Quoniam Dominus in generatione justa est: consilium inopis confudistis, quoniam Dominus spes ejus est. + 13.6 Consilium inopis. CASS. Invectio in Judæos, etc., usque ad, id est, de Judæis procedens, etc. 1

Psalms 35:8quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt. + 35.8 Homines, etc. Etiam temporalia a Deo esse ostendit. 1

Psalms 37:15Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones. 1

Proverbs 5:22Iniquitates suas capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur. + 5.22 Iniquitates, etc. Peccator, etc., usque ad quam quo se arctius obligent, agunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 9:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 9:14Psalmorum 9Psalmorum 9:16 →