Psalmorum 9:16
exultabo in salutari tuo. Infixæ sunt gentes in interitu quem fecerunt; in laqueo isto quem absconderunt comprehensus est pes eorum. + 9.16 Exsultabo. AUG. Hucusque clamor, inde dicit Ecclesia quæ affligitur, exsultabo in Jesu. CASS. Spe enim salva est. In laqueo. Ibid. Laqueus occultus, dolosa cogitatio: Pes, animæ amor, qui, si pravus est, dicitur cupiditas, si rectus, charitas. Eo enim movetur anima quasi ad locum, quo se pervenisse per amorem lætatur. In laqueo ergo, id est, fraudulento consilio: pes, id est, amor qui per fraudem pervenit ad vanam lætitiam, comprehensus est, quia illa delectatio alligat eos, ut inde abrumpere amorem, et ad utilia vertere non audeant. Si enim conentur, dolor est deserere, quæ delectant, et ille dolor non sinit abscedere. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 7:5Et scient Ægyptii quia ego sum Dominus qui extenderim manum meam super Ægyptum, et eduxerim filios Israël de medio eorum.
Exodus 14:10Cumque appropinquasset Pharao, levantes filii Israël oculos, viderunt Ægyptios post se, et timuerunt valde: clamaveruntque ad Dominum,
Deuteronomy 29:22Dicetque sequens generatio, et filii qui nascentur deinceps, et peregrini qui de longe venerint, videntes plagas terræ illius, et infirmitates, quibus eam afflixerit Dominus,
Judges 1:7Dixitque Adonibezec: Septuaginta reges amputatis manuum ac pedum summitatibus colligebant sub mensa mea ciborum reliquias: sicut feci, ita reddidit mihi Deus. Adduxeruntque eum in Jerusalem, et ibi mortuus est.
1 Samuel 17:46hodie, et dabit te Dominus in manu mea, et percutiam te, et auferam caput tuum a te: et dabo cadavera castrorum Philisthiim hodie volatilibus cæli, et bestiis terræ, ut sciat omnis terra quia est Deus in Israël,
2 Kings 19:34Protegamque urbem hanc, et salvabo eam propter me, et propter David servum meum.] + 19.34 Et propter David servum. RAB. Propter futurorum spem, præsentem excutit metum. Dicit autem, quia non suo merito, sed Dei clementia conserventur, imo et patris eorum David memoria: in quo monentur et suæ negligentiæ et illius fidei et justitiæ, quia in tantum diligit Deus justitiam, ut posteros majorum virtute tueatur.