The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 9 › Psalmorum 9:17

Psalmorum 9:17

Cognoscetur Dominus judicia faciens; in operibus manuum suarum comprehensus est peccator. + 9.17 Cognoscetur. CASS. Vel de futuro judicio, etc., usque ad ut quidam falso putant. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The wicked shall be turned into hell, and all the nations that forget God.

In Context

16exultabo in salutari tuo. Infixæ sunt gentes in interitu quem fecerunt; in laqueo isto quem absconderunt comprehensus est pes eorum. + 9.16 Exsultabo. AUG. Hucusque clamor, inde dicit Ecclesia quæ affligitur, exsultabo in Jesu. CASS. Spe enim salva est. In laqueo. Ibid. Laqueus occultus, dolosa cogitatio: Pes, animæ amor, qui, si pravus est, dicitur cupiditas, si rectus, charitas. Eo enim movetur anima quasi ad locum, quo se pervenisse per amorem lætatur. In laqueo ergo, id est, fraudulento consilio: pes, id est, amor qui per fraudem pervenit ad vanam lætitiam, comprehensus est, quia illa delectatio alligat eos, ut inde abrumpere amorem, et ad utilia vertere non audeant. Si enim conentur, dolor est deserere, quæ delectant, et ille dolor non sinit abscedere. 1

18Convertantur peccatores in infernum, omnes gentes quæ obliviscuntur Deum. + 9.18 Convertantur peccatores. AUG. Hic est canticum diapsalmatis, quasi occulta lætitia separationis: quæ hic fit non loco, sed affectu, intra bonos et malos. CASS. Peccatoribus cum Antichristo finem malorum prædicit; quasi hoc interim, sed tandem convertentur, ne in suis gaudeant. In infernum, ne alibi mittendos se putent. 1

Read all of Psalmorum 9

Cross References

Job 5:13qui apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat. + 5.13 Qui apprehendit sapientes. Ibid. Quia consiliis Dei humana facta etiam tunc congrue serviunt cum resistunt, ut in venditione Joseph, ne adoraretur; in petitione præputiorum a Saul, ut David exstingueretur; in morte Domini, ne omnes crederent in eum. Deus alia concedit propitius, alia permittit iratus: quæ tunc in usum sui consilii vertit, ut quæ ejus consilio repugnant, ejus consilio militent; et quod sine ejus voluntate geritur, ejus voluntati contrarium non sit, unde: Omnia quæcunque voluit, etc.

Psalms 44:17Pro patribus tuis nati sunt tibi filii; constitues eos principes super omnem terram. + 44.17 Pro patribus tuis nati sunt tibi filii. Ibid. Vel pro antiquis patribus, idolorum cultoribus, nati sunt Apostoli, principes prædicationis. AUG. Vel post prophetas Apostoli, post Apostolos alii. Cantatur hic psalmus de festo beatæ Mariæ Virginis, quia quæ de Ecclesia generaliter hic dicuntur, ad Mariam specialiter referri possunt. Cantatur etiam pro virginibus, quia ibi dicitur: Adducentur regi virgines. Et pro Apostolis, quia ubi dicitur: Nati sunt tibi filii. Item de nativitate Domini, quia ibi agitur de laude sponsi et sponsæ et de nuptiis Christi et Ecclesiæ, quarum desponsatio facta est in Verbi incarnatione. 1

Psalms 49:14Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. 1

Psalms 106:13Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur; et de necessitatibus eorum liberavit eos. + 106.13 Et exclamaverunt. CASS. Simili causa eadem sententia quæ et supra. 1

Proverbs 14:32In malitia sua expelletur impius: sperat autem justus in morte sua.

Isaiah 5:14Propterea dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino; et descendent fortes ejus, et populus ejus, et sublimes gloriosique ejus, ad eum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 9:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 9:16Psalmorum 9Psalmorum 9:18 →