Psalmorum 9:20
Exsurge, Domine; non confortetur homo: judicentur gentes in conspectu tuo. + 9.20 Exsurge. AUG. Precatur futurum judicium. CASS. Loquens de fine sæculi propheta, prospexit adventum Antichristi; unde quasi territus clamat: exsurge. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Put them in fear, O LORD: that the nations may know themselves to be but men. Selah.
In Context
Cross References
Exodus 15:16Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui: fiant immobiles quasi lapis, donec pertranseat populus tuus, Domine, donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti.
Deuteronomy 2:25Hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos, qui habitant sub omni cælo: ut audito nomine tuo paveant, et in morem parturientium contremiscant, et dolore teneantur.
Psalms 3:8Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa; dentes peccatorum contrivisti. + 3.8 Quoniam tu percussisti, etc. Jam regnante Ecclesia, inimici confusione percussi sunt. Dentes peccatorum, verba, scilicet, maledica; vel principes in interitum fiunt. Ergo credite, homines, quod Domini est salus, et o Domine benedictio tua sit super populum tuum. Voce mea. Hæc mihi merito, quia voce mea. Qui bonus est, et bona petit, voce sua clamat; aliena voce, id est, vitæ suæ non concordante. Ego dormivi. Finis rei, unde proponit non timendum. Ego, cum pondere; quasi: sæviunt illi, sed non dormirem, nisi vellem. Vel, dormivi consentiendo; soporatus, male operando; exsurrexi, peccata deserendo. Quoniam. AUG. Non retropendet, non præterea salvum facit quia percussit: sed inde contriti sunt dentes, quia percussit; id est, maledica verba in irritum ducta sunt; vel, dentes, sunt qui quosdam de numero sanctorum præcidunt, et malis incorporant. 1
Psalms 76:12Memor fui operum Domini, quia memor ero ab initio mirabilium tuorum: 1
Isaiah 31:3Ægyptus homo, et non deus; et equi eorum caro, et non spiritus; et Dominus inclinabit manum suam, et corruet auxiliator, et cadet cui præstatur auxilium, simulque omnes consumentur.
Ezekiel 28:2Fili hominis, dic principi Tyri: [Hæc dicit Dominus Deus: Eo quod elevatum est cor tuum, et dixisti: Deus ego sum, et in cathedra Dei sedi in corde maris, cum sis homo, et non deus: et dedisti cor tuum quasi cor Dei: