bible.software › Psalmorum › Psalmorum 9 › Psalmorum 9:23
Psalmorum 9:23
Dum superbit impius, incenditur pauper: comprehenduntur in consiliis quibus cogitant. + 9.23 Incenditur pauper, comprehenduntur in consiliis quibus cogitant. AUG. Mire providentia Dei de malis operatur, etc., usque ad sic damnantur mali, justi salvantur. 1
Vulgata (Latina)
In Context
22Ut quid, Domine, recessisti longe; despicis in opportunitatibus, in tribulatione? + 9.22 Ut quid. AUG. Diapsalma, quia illi Antichristo licebit tanta facere, ut Deus putetur: subdit quasi vocem gementium et quærentium de dilatione judicii. CASS., AUG. Ut quid. Mala illius temporis pertractat, etc., usque ad sed opportune, ita scilicet, Dum superbit. 1
24Quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ, et iniquus benedicitur. + 9.24 Quoniam laudatur. Ideo superbit vel comprehenditur, quia laudatur a suis, impletione desideriorum sensualitatis suæ. AUG. Adulantium linguæ alligant animas in peccatis: delectat enim ea facere, in quibus non solum non metuitur reprehensor, sed etiam auditur laudator. 1
Read all of Psalmorum 9
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 9:23