bible.software › Psalmorum › Psalmorum 9 › Psalmorum 9:25
Psalmorum 9:25
Exacerbavit Dominum peccator: secundum multitudinem iræ suæ, non quæret. + 9.25 Iræ suæ. CASS. Antichristi, quia omnia turbulenter et crudeliter faciet: vel, Dei, non quæret Deum pœnitendo; vel, Deus eum, ut hic ulciscatur, sed in futuro gravius puniturus. 1
Vulgata (Latina)
In Context
24Quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ, et iniquus benedicitur. + 9.24 Quoniam laudatur. Ideo superbit vel comprehenditur, quia laudatur a suis, impletione desideriorum sensualitatis suæ. AUG. Adulantium linguæ alligant animas in peccatis: delectat enim ea facere, in quibus non solum non metuitur reprehensor, sed etiam auditur laudator. 1
26Non est Deus in conspectu ejus; inquinatæ sunt viæ illius in omni tempore. Auferuntur judicia tua a facie ejus; omnium inimicorum suorum dominabitur. + 9.26 Inquinatæ. CASS. Nequitiæ causa est, quod Deum non habet ante oculos, et ideo viæ ejus, id est, cogitationes et opera sordent. In omni tempore. AUG. Suo, scilicet vitæ suæ, etc., usque ad et quia omnium inimicorum suorum dominabitur. 1
Read all of Psalmorum 9
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 9:25