bible.software › Psalmorum › Psalmorum 9 › Psalmorum 9:28
Psalmorum 9:28
Cujus maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo; sub lingua ejus labor et dolor. + 9.28 Sub lingua. CASS. Id est, cogitationes ejus sunt de labore sanctorum et dolore corporeo, quod in martyribus patet. Vel, labor sanctorum et dolor, qui est in pœnis corporis est sub lingua ejus, id est levior, lingua ejus, quæ intus nocet: illa, scilicet pœna extra. Vel, sub lingua, quia verba plus timentur et nocebunt quam verbera, quibus præcipitatur et peribit anima. 1
Vulgata (Latina)
In Context
27Dixit enim in corde suo: Non movebor a generatione in generationem, sine malo. + 9.27 Dixit, etc. Omnes gentes occupabo, sed non sine malo, id est, peccato, quod ei proprium est. Vel semper ero sine malo: hoc sibi promittit, cujus maledictione os plenum, etc. Non movebor. AUG. Vel, putabit se malis artibus, et non aliter, venturum de mortali generatione in æternam, quod et Simon magus putavit. 1
29Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem. + 9.29 In occultis, etc. AUG., id est, ambiguis, ubi non facile videtur quid petendum, quid non. 1
Read all of Psalmorum 9
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 9:28