Psalmorum 9:3
Lætabor et exsultabo in te; psallam nomini tuo, Altissime. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
When mine enemies are turned back, they shall fall and perish at thy presence.
In Context
Cross References
Psalms 68:1In finem, pro iis qui commutabuntur. David. + 68.1 In finem. AUG. Commutatus est ex forma Dei in deterius Adam, etc., usque ad pati secundum Græcos. CAS. Quartus psalmus qui latius de passione, et resurrectione. Agitur de causa commutationis, id est, passione Christi. Hic loquitur Christus caput et corpus. Salvum me fac. Primo, precatur salvus fieri, quia multa patitur, quantum ad se gratis, sed quod alius rapuit, ipse solvit. Hæc est vox grani sinapis contempti, dum in horto obruitur, quod crescit in magnum olus: hoc fuscum et aspernabile prorsus. Sic et Christus, de quo: Vidimus eum non habentem speciem neque decorem, sed tamen occupavit faciem terræ, factus mons magnus. Aquæ usque ad animam meam. AUG. Id est, turbæ, etc., usque ad ultra quam non habent mali quid eis faciant. 1
Psalms 80:16Inimici Domini mentiti sunt ei, et erit tempus eorum in sæcula. + 80.16 Inimici Domini, etc. AUG. Hæc item Propheta. Mentiti. Non per agentes promissa: hoc non pagani, quia nihil promiserunt. 1
Psalms 92:2Parata sedes tua ex tunc; a sæculo tu es. + 92.2 Ex tunc. ID. Vel ex illo, tempus gratiæ designat, forte intelligit hoc ex die ante sabbatum, id est, sexto tempore hujus mundi, quo Dominus venit: sed ne putes tunc cœpisse, quando natus venit addit, a sæculo tu es. 1
2 Thessalonians 1:9qui pœnas dabunt in interitu æternas a facie Domini, et a gloria virtutis ejus: + 1.9 Qui pœnas dabunt. Id est sustinebunt. Dare enim aliquando ponitur pro sustinere, ita et hic. Et congrue, qui enim patitur, dat ei quem offendit, pœnas quasi gratas. In interitu æternas. Quasi dicat: Semper sentient pœnas, non tamen semper deficient. Cum venerit glorificari, etc. Ipse enim clarus et mirabilis videbitur in credentibus, severus autem apparebit in incredulos, cum eos pœnis æternis coarctabit. Et est horum verborum brevis sensus: Veniet punire malos, et glorificare bonos.
Revelation 20:11Et vidi thronum magnum candidum, et sedentem super eum, a cujus conspectu fugit terra, et cælum, et locus non est inventus eis. + 20.11 Et vidi thronum. Dicta destructione diaboli et suorum membrorum, supponit destructionem mundi, ad majorem pœnam impiorum. Competit enim ut destructis malis mundus destruatur, secundum quod ab eis fuerat corruptus. Sæpe locutus de glorificatione sanctorum et de pœnis impiorum, non fecerat mentionem corporum, si deberent glorificari vel puniri; ideo hic aperte ostendit ea.