bible.software › Psalmorum › Psalmorum 9 › Psalmorum 9:35
Psalmorum 9:35
Vides, quoniam tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper; orphano tu eris adjutor. + 9.35 Vides enim quoniam tu laborem et dolorem. Id jam præordinasti, ubi tradas eos in manu tua. Orphano, etc. AUG. Cui moritur pater mundus, per quem carnaliter est genitus, ut dicat: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. 1
Vulgata (Latina)
In Context
34Propter quid irritavit impius Deum? dixit enim in corde suo: Non requiret. + 9.34 Propter quod irritavit impius Deum. AUG. Jam itaque et de judicio illo intelligens et exsultans, dicit, propter quid? id est, quid proficit tanta mala facere? Dixit enim Deus in corde suo, etc. Ibid. Sensus iste pronuntiationem quærit, etc., usque ad ne laborent, vel irascantur. AUG. Christus Judam toleravit et ad prædicandum misit, et ei eucharistiam dedit ut ostenderet dona pervenire ad eos qui fidem accipiunt, qualis Judas fuit. 1
36Contere brachium peccatoris et maligni; quæretur peccatum illius, et non invenietur. + 9.36 Contere brachium. Pœnis terret, bonis demulcet. Quæretur. AUG. Quando adhuc necessarium sit ad purgandos nos, sicut supra dum superbit impius, etc.; sed quia non invenietur, id est, quia jam non est in quo sit locus peccato illius, plano ferro non est opus lima. 1
Read all of Psalmorum 9
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 9:35