Psalmorum 9:4
In convertendo inimicum meum retrorsum; infirmabuntur, et peribunt a facie tua. + 9.4 In convertendo inimicum meum, etc., peribunt, etc. AUG. Quia dum diabolum convertisti retro, membra infirmantur, ut nil nocere possint, et non erunt, vel, destruentur ex toto ab impugnatione tua, cum dices, Ite, maledicti Matth. 25., vel, peribunt cum aufert Deus ab eis iniquitatem. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For thou hast maintained my right and my cause; thou satest in the throne judging right.
In Context
3Lætabor et exsultabo in te; psallam nomini tuo, Altissime. 1
Cross References
Psalms 16:5Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea. + 16.5 Perfice. CASS. Usque in finem: ante non est nisi inchoatio. Gressus, id est, humanas actiones, ut qui volunt imitari non moveantur a te, vel vestigia ab eis. 1
Psalms 47:8in spiritu vehementi conteres naves Tharsis. + 47.8 In spiritu vehementi, Herodis. Conteres naves-Tharsis. Quia, in Tharso, Ciliciæ naves quæ Magos transposuisse in patriam suam credebantur, confractæ sunt ab Herode. Tharsis. AUG. Cilicia regio a Tharso, etc., usque ad decursis omnibus concludit. Ergo: 1
1 Peter 2:23qui cum malediceretur, non maledicebat: cum pateretur, non comminabatur: tradebat autem judicanti se injuste: + 2.23 Tradebat autem judicanti se injuste. Illis judicantibus secundum injustam legem, utpote justus exsistens. Sive, tradebat Deo Patri injuste judicantes, id est eos qui eum nequissime condemnabant, et neci ejus instabant, ut supplicia sumentes erudiantur. Tangit evangelicam parabolam, ubi dicitur quod pius pastor, relictis nonaginta novem ovibus in deserto, venerit visitare unam quæ perierat.