Psalmorum 9:8
et Dominus in æternum permanet. Paravit in judicio thronum suum, 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
9et ipse judicabit orbem terræ in æquitate: judicabit populos in justitia. 1
Cross References
Genesis 18:25Absit a te ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fiatque justus sicut impius, non est hoc tuum: qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc.
Psalms 50:6Tibi soli peccavi, et malum coram te feci; ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. + 50.6 Tibi soli peccavi. HIER. Solus enim ille juste punit, qui non habet in se, quod reprehendatur, hic est inter homines solus Christus. Tibi soli. CASS. Quia rex omnibus superior, tantum a Deo puniendus est. Coram te. Quia ubique esse scit, unde se arguit, quia eo præsente peccare non erubuit. Ut justificeris, etc. Cujus verba non transeunt, sed implentur. Vincas cum judicaris. Deus tantæ justitiæ est, etc., usque ad ut vincat inter se et eum, si judicentur. Tibi soli. AUG. Christo nullum habenti peccatum, etc., usque ad eo quod tam graviter Deum offenderat. Et vincas. AUG. Vel adeo justus es, ut vincas diabolum, et mortem, et Judæos, cum judicaris: et in judicio, quo judicatus es. 1
Psalms 99:4Introite portas ejus in confessione; atria ejus in hymnis: confitemini illi. Laudate nomen ejus, 1
Jeremiah 10:10Dominus autem Deus verus est, ipse Deus vivens, et rex sempiternus. Ab indignatione ejus commovebitur terra, et non sustinebunt gentes comminationem ejus.