The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 90 › Psalmorum 90:1

Psalmorum 90:1

Laus cantici David. [Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei cæli commorabitur. + 90.1 Laus cantici. Laus, et humana est: sed hæc est cantici, quia non nisi divina. Est enim psalmus iste hymnus contra dæmones. Propheta ergo de quolibet sancto ait: Qui habitat in adjutorio, etc. CASS. Ostendit tentationes diaboli per humilitatem victas a Christo, et a suis, manentibus in auxilio Dei, ut et nos per eum discamus tentationes superare, quia est janua per quam, si quis introierit, ingredietur, et egredietur, et pascua eveniet. AUG. Janua Christus; intrare per eum, est imitari eum, non in divinitate, et potentia, et miraculis, sed in eo quo factus est pro nobis, id est, humilitate ad quam vocat, dicens: Discite a me quia mitis sum et humilis corde. De hoc psalmo tentavit Christum diabolus. Christi autem tentatio nostra est doctrina, quem sequentes ex eo vincimus. Qui habitat. CASS. Describit primo fidentem in solo Deo, omnino protectione Dei vallatum. Qui habitat, id est, qui totam spem non in se, sed in Deo semper constituit, omnibus modis protegetur a Deo. Nota verborum correspondentiam: sicut enim semper habitat, sic et semper commorabitur. Illud affirmat, scilicet quod habitat; hoc promittit, scilicet quod protegetur. In protectione Dei cœli commorabitur. Ut scilicet non declinet ad dexteram vel ad sinistram, sicut in Veteri Testamento præceptum erat filiis Isræl, ut incederent via regia, non declinantes ad dexteram vel ad sinistram. Via regia, via Christi regis nostri, qui sic viam mundi cucurrit, ut nec prosperis illiceretur, nec adversis frangeretur. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

LORD, thou hast been our dwelling place in all generations.

In Context

2Dicet Domino: Susceptor meus es tu, et refugium meum; Deus meus, sperabo in eum. + 90.2 Deus meus. CASS. Ne putes post susceptionem et refugium jam nihil esse petendum, addit: Sperabo in eum, ne aliquando de se præsumat, hoc si fecisset Adam, bene staret. 1

Read all of Psalmorum 90

Cross References

Numbers 13:1Profectusque est populus de Haseroth, fixis tentoriis in deserto Pharan.

Deuteronomy 33:27habitaculum ejus sursum, et subter brachia sempiterna ejiciet a facie tua inimicum, dicetque: Conterere. + 33.27 Habitaculum ejus sursum, etc. Corpus a mortuis suscitatum in Patris dextera collocatum, de quo dicitur: Solvite templum hoc Joan. 2.. Brachia. Virtus scilicet passionis, quæ omnes defendit, quam in cruce extensis brachiis accepit. Subter brachia. Scilicet hæc brachia contra verum Amalec dimicantes defendunt: nec sicut Moysi lassitudine gravantur, sed indefessa virtute sublevant, donec veram consequantur victoriam. Veneremur ergo in supernis primitias nostræ resurrectionis, in infimis sacramentum nostræ redemptionis, ut et ipsi, debellato adversario, immortalitatis gloriam consequamur, de quo vero Isræli promittitur: Ejiciet a facie tua inimicum. Et solus. Suo scilicet more et suis legibus vivens, unde Balaam: Populus solus habitabit et inter gentes non reputabitur Num. 23..

Psalms 71:3Suscipiant montes pacem populo, et colles justitiam. + 71.3 Montes. AUG. Prophetæ, Apostoli, qui cœlo altitudine proximant; pacem nuntiandam populo fideli, Christum. Et colles. Suscipiant justitiam, id est, Christum, vel montes pacem populo: et colles de utrisque prædicatoribus præcedentibus et sequentibus dicit. Vel suscipiant montes, id est, majores. Pacem. Verbum reconciliationis, scilicet verbum Evangelii, ad hoc ut nuntient populo. Et colles. Id est, minores; justitiam, id est, obedientiam, ut obediant doctrinæ veritatis. Tuum et tuos dicendo, ostendit omnia quæ sunt Patris esse et Filii, et e converso. 1

Psalms 91:1Psalmus cantici, in die sabbati. + 91.1 Psalmus cantici. AUG. Propter fastidium animorum, etc., usque ad gloriam Dei quærens, non tuam. 1

Isaiah 8:14et erit vobis in sanctificationem; in lapidem autem offensionis, et in petram scandali, duabus domibus Israël; in laqueum et in ruinam habitantibus Jerusalem. + 8.14 In lapidem. ID. Quem reprobaverunt ædificantes, etc., usque ad peccata peccatis sociantes et vincti laqueis delictorum. Duabus domibus. Vel in duabus familiis, etc., usque ad per traditiones suas legis præcepta dissipaverunt et maculaverunt.

Habakkuk 1:12[Numquid non tu a principio, Domine, Deus meus, sancte meus, et non moriemur? Domine, in judicium posuisti eum, et fortem, ut corriperes, fundasti eum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 90:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Psalmorum 90Psalmorum 90:2 →