Psalmorum 90:10
Non accedet ad te malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo. + 90.10 ID. Tabernaculum Dei est caro, etc., usque ad Christo hoc bene accipitur. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 6:3Dixitque Deus: Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est: eruntque dies illius centum viginti annorum. + 6.3 Dixitque Deus: Non permanebit Spiritus meus, etc. HIER., ibid. Hebr. loiadon. Non judicabit spiritus meus homines in sempiternum, quoniam caro sunt. Hoc est, quia fragilis est hominum conditio, etc., usque ad sed eorum quos erat diluvio deleturus. Eruntque dies illius, etc. STRAB. Ante diluvium, scilicet ad agendam pœnitentiam. Sed quia in malitia perseveraverunt ante præfixum terminum, centesimo anno deleti sunt.
Leviticus 27:7Sexagenarius et ultra masculus dabit quindecim siclos: femina, decem. + 27.7 Femina decem. ID. Vel didrachmas, id est viginti drachmas vel ducentos obolos, custodiam scilicet decem mandatorum, quæ duplicantur secundum litteram et spiritum, in quibus non est præceptum jejunium, quia provectos decet necdum perfectos. Ab uno. Unius mensis est, qui nunc in fide genitus est, quibus dicitur: Quasi modo geniti infantes rationabiles sine dolo, lac concupiscite, etc. I Petr. 2.. Quinque. Vel didrachmæ, scilicet ut masculus duplices sensus sensus habeat, et quæ sensibiliter audit, intelligibiliter suscipiat. Sic enim ad perfectionem ducitur, propter quod centum obolorum est pretium ejus: centenarius autem perfectus est. Pro femina. ID. Pro femina tres didrachmæ, etc., usque ad quasi jam participes evangelicæ conversationis. Sexagenarius. Qui excellentiam conversationis promisit, sicut virginitatem, vel mundi abrenuntiationem, sed infirmatus est. Dabit quindecim. Vel didrachmas, quæ sunt triginta drachmæ. Tres enim fructus bona terra reddidit Matth. 13.: centenarium, id est virginem esse vel mundo abrenuntiare; sexagenarium, scilicet continentiam; tricenarium, id est casti conjugii conversationem.
Joshua 14:11sic valens ut eo valebam tempore quando ad explorandum missus sum: illius in me temporis fortitudo usque hodie perseverat, tam ad bellandum quam ad gradiendum. + 14.11 Sic valens. Sanctus enim similiter valet, et in præsentibus, et in præteritis; et in novis, et in veteribus; in Evangeliis et in lege. Hoc ergo est quod dicit valere se sub Jesu, sicut tunc cum Moyse, quia in utriusque Testamenti mysteriis cor vigilans valet.
2 Samuel 19:36Paululum procedam famulus tuus ab Jordane tecum: non indigeo hac vicissitudine,
Job 5:7Homo nascitur ad laborem, et avis ad volatum. + 5.7 Homo ad laborem nascitur. Quia impossibile est in hac peregrinatione sine labore esse: sed in eo quod caro affligitur, mens ad petenda alta levatur. Vel homo, id est, carnalis, mala mundi sentit, quia inhianter bona ejus appetit. Sed cujus mens hæc transit, ut avis ad alta, penna spei levatus, nil mali sentit, congaudeat et de flagellis, sed quia hæc nullus suis viribus valet, subdit:
Job 20:8Velut somnium avolans non invenietur: transiet sicut visio nocturna. + 20.8 Velut somnium avolans. Vita hypocritæ, etc., usque ad quia hominum favores dormiens videbat.