Psalmorum 90:12
In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. + 90.12 In manibus portabunt te. ID. Manibus angelorum sublatus est Christus in cœlum, etc., usque ad qui vinci non potest. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
So teach us to number our days, that we may apply our hearts unto wisdom.
In Context
Cross References
Job 28:28Et dixit homini: Ecce timor Domini, ipsa est sapientia; et recedere a malo, intelligentia.] + 28.28 Et dixit homini, etc. Quia naturam sapientiæ penetrare non possumus quid sit in se: ex condescensione Dei audivimus quid sit in nobis. Namque hanc habere certum est, quem timere Deum incertum non est. Ecce timor Domini ipsa, etc., quasi diceret Si Deum times, constat quia sapientia plenus es quæ apud hominem timor Domini vocatur. Sed quia ille vere vim divini timoris intelligit, qui se ab omnibus pravis operibus custodit, subdit: Et recedere a malo intelligentia.
Psalms 39:5Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias falsas. + 39.5 Nomen. ID. Quod est salvator. Quasi: Beatus, etc., qui non temporalia sperat ab eo, sed salutem, quod ejus nomen indicat. In Hebræol sæpe duplicantur hoc modo genitivi: vel, beatus, est cui est nomen, id est, quo est laus Dei, ut ab eo solo credat salutem, unde est et spes ejus. Insanias. CASS. Idola, quæ fallunt a veritate: vel, insaniæ, in spectaculis fallacibus. Ideo pluraliter, ut de omnibus accipiatur. Hæc falsa, sed opera tua mirabilia, cœlum, terra, elidit superstitiones. 1
Proverbs 3:13Beatus homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia. + 3.13 Beatus homo, etc. Quia positos sub disciplina, etc., usque ad et in futuro ejus visione perfrui. Et qui affluit prudentia. Bene, cum diceret, etc., usque ad corda sua ad percipiendam ejus amplitudinem laxare.
Proverbs 4:7Principium sapientiæ: posside sapientiam, et in omni possessione tua acquire prudentiam.
Proverbs 8:32Nunc ergo, filii, audite me: beati qui custodiunt vias meas.
Proverbs 18:1[Occasiones quærit qui vult recedere ab amico: omni tempore erit exprobrabilis. + 18.1 Impius cum in profundum venerit, etc. Qui longis peccatorum tenebris involutus semel de luce desperat, ex desperatione sibi peccandi frena relaxat; sed opprobrium futuræ damnationis nulla ratione evadit, quem nulla divini timoris memoria cohibuit.