The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 90 › Psalmorum 90:2

Psalmorum 90:2

Dicet Domino: Susceptor meus es tu, et refugium meum; Deus meus, sperabo in eum. + 90.2 Deus meus. CASS. Ne putes post susceptionem et refugium jam nihil esse petendum, addit: Sperabo in eum, ne aliquando de se præsumat, hoc si fecisset Adam, bene staret. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Before the mountains were brought forth, or ever thou hadst formed the earth and the world, even from everlasting to everlasting, thou art God.

In Context

1Laus cantici David. [Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei cæli commorabitur. + 90.1 Laus cantici. Laus, et humana est: sed hæc est cantici, quia non nisi divina. Est enim psalmus iste hymnus contra dæmones. Propheta ergo de quolibet sancto ait: Qui habitat in adjutorio, etc. CASS. Ostendit tentationes diaboli per humilitatem victas a Christo, et a suis, manentibus in auxilio Dei, ut et nos per eum discamus tentationes superare, quia est janua per quam, si quis introierit, ingredietur, et egredietur, et pascua eveniet. AUG. Janua Christus; intrare per eum, est imitari eum, non in divinitate, et potentia, et miraculis, sed in eo quo factus est pro nobis, id est, humilitate ad quam vocat, dicens: Discite a me quia mitis sum et humilis corde. De hoc psalmo tentavit Christum diabolus. Christi autem tentatio nostra est doctrina, quem sequentes ex eo vincimus. Qui habitat. CASS. Describit primo fidentem in solo Deo, omnino protectione Dei vallatum. Qui habitat, id est, qui totam spem non in se, sed in Deo semper constituit, omnibus modis protegetur a Deo. Nota verborum correspondentiam: sicut enim semper habitat, sic et semper commorabitur. Illud affirmat, scilicet quod habitat; hoc promittit, scilicet quod protegetur. In protectione Dei cœli commorabitur. Ut scilicet non declinet ad dexteram vel ad sinistram, sicut in Veteri Testamento præceptum erat filiis Isræl, ut incederent via regia, non declinantes ad dexteram vel ad sinistram. Via regia, via Christi regis nostri, qui sic viam mundi cucurrit, ut nec prosperis illiceretur, nec adversis frangeretur. 1

3Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero. + 90.3 De laqueo. ID. Tentatio, vel per facta, quæ hic dicitur laqueus; vel per verba quæ hic, a verbo aspero; quasi, etsi leve videatur, grave tamen est verbo tentari. Laqueus, versutiæ spiritualium, vel carnalium inimicorum; verbum asperum, omne dictum, quod movet a regulis divinis. AUG. De laqueo venantium, dæmonum, qui non in via Christo, sed circa, ad dexteram vel sinistram, tendunt laqueos. In quos et per verbum asperum cadunt aliqui, ut qui nolunt esse Christi, propter insultantes Christiano nomini, et qui timent detractiones hominum, ut cessent a via Dei. 1

Read all of Psalmorum 90

Cross References

Genesis 1:1In principio creavit Deus cælum et terram. + 1.1 In principio creavit, etc. Non dicit: In principio dicit Deus, Fiat cœlum et terra. Sed dixit: Fiat lux, et facta est lux, quoniam universaliter nomine cœli et terræ comprehendendum erat quidquid fecit Deus, deinde per partes explicandum quomodo fecit. Unde sequitur: Dixit Deus, Fiat, id est, per verbum suum fecit. Vel quia cum primum fiebat informis materia spiritualis, vel corporalis, non erat dicendum: Dixit Deus, Fiat; incongruum enim erat a Deo dici, fiat, quia formam verbi non imitatur imperfectio, nisi cum generis sui conversione ad creatorem sit perfecta creatura; ut cum dicitur: Dixit Deus, Fiat, intelligamus eum ad se imperfectionem creaturæ revocare. Cum ergo dicitur: In principio fecit Deus cœlum et terram, commemoratio Filii fit, quia principium est; sed cum dicitur: Dixit Deus, Fiat, commemoratur quia Verbum est. Per principium notat exordium creaturæ existentis ab illo; per Verbum, perfectionem creaturæ ab illo ad ipsum revocatæ, ut formetur imitando formam Verbi incommutabilem. Non enim habet vitam informem Verbum Dei, cui est idem esse quod vivere; imo idem vivere quod beate vivere. Creatura vero spiritualis habet informem vitam, cui non est hoc esse quod vivere; nec vivere quod beate vivere: quia, aversa a sapientia Dei, stulte et misere vivit. In principio, etc. BEDA, Hexæm. lib. 1, tom. 2, col. 13a. Creationem mundi insinuans Scriptura, primo verbo æternitatem et omnipotentiam Dei ostendit: quem enim in principio temporum mundum creasse perhibet, eumdem ante tempora æternaliter significat exstitisse. Et quem in conditionis initio cœlum et terram creasse narrat, tanta celeritate operationis omnipotentem esse declarat, cui voluisse, facere est. Bene ergo dicitur: In principio creavit, etc. Utrumque scilicet, simul, quamvis utrumque simul ab homine non dicatur. Unde propheta terram in initio factam ostendit dicens, Psal. 101: Initio tu, Domine, terram fundasti, etc. In principio, etc. Cœlum non visibile firmamentum, sed empyreum, id est, igneum vel intellectuale, quod non ab ardore, sed a splendore dicitur, quod statim repletum est angelis. Unde in Job 38: Ubi eras cum me laudarent astra matutina, etc. Et nota tria hic commemorari elementa. Nomine cœli, ærem intelligimus. Nomine terræ, ipsam et ignem qui in ea latet. Quarti, id est, aquæ in sequentibus fit mentio. ALCUIN. in Gen. tom. 1 In principio. Filio, quo humanato patuit qui essent cœlestes, qui terreni. Cœlum, creatura spiritualis, ab exordio perfecta et beata. Terra, corporalis materies adhuc imperfecta. Cœlum, informem materiam spiritualis vitæ, sicut in se potest existere non conversa ad Creatorem in quo formatur. Terram, corporalem, sine omni qualitate quæ apparet in materia formata. BEDA in Gen., tom. 2, col. 191 Scriptura ait: Qui fecisti mundum de materia informi Sap. 11. Materia facta est de nihilo. Species mundi de materia informi. Proinde duas res fecit Deus ante omne tempus, angelicam creaturam et materiam informem. Quamvis enim Salomon dicat: Qui vivit in æternum, creavit omnia simul Eccli. 18, secundum originem tamen informis materies antecedit formatam speciem. Itaque mundum, et angelos, et animam de nihilo fecit Deus: hominem et creaturas cæteras de aliquo. Ibid., col. 192 Septem sunt cœli, quorum hæc sunt nomina, ær, æther, olympus, spatium vel igneum, firmamentum, cœlum angelorum, et Trinitatis. Hieronymus autem dicit cœlum Trinitatis primum, secundum angelorum, tertium firmamentum. Mystice. In principio creavit Deus cœlum. Eos scilicet qui cœlestis imaginem portaverunt. Et terram, id est eos qui postea superbiendo, terram, id est terreni hominis imaginem, portantes, se recerunt deformes. Terra autem erat inanis, quia deposuerat formam bonam. Et vacua, boni operis fructu. Et tenebræ erant, veri scilicet luminis privatio; super faciem abyssi, corda scilicet superborum.

Job 15:7Numquid primus homo tu natus es, et ante colles formatus? + 15.7 Nunquid primus homo. Hæc autem Dei defensio ab eis ideo assumitur, etc., usque ad pensa quod consilium ignoras.

Job 38:4Ubi eras quando ponebam fundamenta terræ? indica mihi, si habes intelligentiam.

Psalms 33:9Gustate et videte quoniam suavis est Dominus; beatus vir qui sperat in eo. + 33.9 Gustate et videte. Hic aperte de sacramento quod ferebat manibus. Gustate carnem et sanguinem Christi. Suavis est Dominus. ID. Et dulcis: quia est vita sumenti, pellens omnes molestias in futuro, id est: Sperate per hoc vitam æternam. CASS. Et quia Deus est vita, caro quam sibi univit est vivificatrix. 1

Psalms 102:13Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalmorum 90:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 90:1Psalmorum 90Psalmorum 90:3 →