Psalmorum 90:3
Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero. + 90.3 De laqueo. ID. Tentatio, vel per facta, quæ hic dicitur laqueus; vel per verba quæ hic, a verbo aspero; quasi, etsi leve videatur, grave tamen est verbo tentari. Laqueus, versutiæ spiritualium, vel carnalium inimicorum; verbum asperum, omne dictum, quod movet a regulis divinis. AUG. De laqueo venantium, dæmonum, qui non in via Christo, sed circa, ad dexteram vel sinistram, tendunt laqueos. In quos et per verbum asperum cadunt aliqui, ut qui nolunt esse Christi, propter insultantes Christiano nomini, et qui timent detractiones hominum, ut cessent a via Dei. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Thou turnest man to destruction; and sayest, Return, ye children of men.
In Context
Cross References
Genesis 3:19In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es: quia pulvis es et in pulverem reverteris. + 3.19 Pulvis es, etc. GREG., ubi supra. Homo ita conditus fuit, etc., usque ad senectus transit ad mortem.
Numbers 14:35quoniam sicut locutus sum, ita faciam omni multitudini huic pessimæ, quæ consurrexit adversum me: in solitudine hac deficiet, et morietur.
Job 34:14Si direxerit ad eum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet.
Psalms 146:4qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat. + 146.4 Qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat. CAS. Non aliena ut astrologi qui Jovem et Venerem nominant. Vel, typice, de sanctis, quia cuique proprium donum dat; vel, omnes sunt in familiaritate, a similitudine Domini, qui famulorum suorum nomina novit. 1