The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 90 › Psalmorum 90:4

Psalmorum 90:4

Scapulis suis obumbrabit tibi, et sub pennis ejus sperabis. + 90.4 Scapulis. AUG., CASS. Speranti beneficia Dei promittit. Scapulæ, sunt operationes mirabilium, quibus ut humeris virtus Dei ostenditur. Pennæ, monita Prophetarum, quæ ad cœlos vehunt. Obumbrabit. Ut neque sol divinitatis, neque luna humanitatis te urat. In pennis protectio. Scapulis suis. Alias, Inter scapulas. AUG. Id est, ante pectus suum te ponit, etc., usque ad ut sub alis ejus speremus. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For a thousand years in thy sight are but as yesterday when it is past, and as a watch in the night.

In Context

3Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero. + 90.3 De laqueo. ID. Tentatio, vel per facta, quæ hic dicitur laqueus; vel per verba quæ hic, a verbo aspero; quasi, etsi leve videatur, grave tamen est verbo tentari. Laqueus, versutiæ spiritualium, vel carnalium inimicorum; verbum asperum, omne dictum, quod movet a regulis divinis. AUG. De laqueo venantium, dæmonum, qui non in via Christo, sed circa, ad dexteram vel sinistram, tendunt laqueos. In quos et per verbum asperum cadunt aliqui, ut qui nolunt esse Christi, propter insultantes Christiano nomini, et qui timent detractiones hominum, ut cessent a via Dei. 1

5Scuto circumdabit te veritas ejus: non timebis a timore nocturno; + 90.5 Veritas. ID. Dei est, qui non respicit personas, nec miscet sperantes de seipsis cum his qui sperant in Deo, sed discernit humiles vel superbos. CASS. Vel veritas, incarnatio Christi, unde: De terra veritas orta est Psal. 84., quod et scapulis obumbrat, et scuto defendit. Sicut notavit genera defensionum, notat et genera periculorum, ut sit gratior liberatio. A timore nocturno. A similitudine periculi, unde tantum timor habetur. A timore nocturno. AUG. Qui ignorans peccat, etc., usque ad Cadent a latere tuo mille. 1

Read all of Psalmorum 90

Cross References

Exodus 14:24Jamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra Ægyptiorum per columnam ignis et nubis, interfecit exercitum eorum,

Psalms 39:5Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias falsas. + 39.5 Nomen. ID. Quod est salvator. Quasi: Beatus, etc., qui non temporalia sperat ab eo, sed salutem, quod ejus nomen indicat. In Hebræol sæpe duplicantur hoc modo genitivi: vel, beatus, est cui est nomen, id est, quo est laus Dei, ut ab eo solo credat salutem, unde est et spes ejus. Insanias. CASS. Idola, quæ fallunt a veritate: vel, insaniæ, in spectaculis fallacibus. Ideo pluraliter, ut de omnibus accipiatur. Hæc falsa, sed opera tua mirabilia, cœlum, terra, elidit superstitiones. 1

Matthew 24:43Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. + 24.43 Si sciret, etc. Nesciente patrefamilias fur domum perfodit, quia dum a sui custodia spiritus dormit, improvisa mors carnis habitaculum irrumpit, et ad supplicium trahit. Furi autem resisteret si vigilaret, quia adventum judicis occulte venientem præcavens occurreret pœnitendo.

2 Peter 3:8Unum vero hoc non lateat vos, carissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. + 3.8 Unum vero hoc. Probato quod judicium vere erit, ostendit quam efficax futurem sit. Si dicitur vobis a pseudo: Quod vultis potestis facere, quia tantum tempus restat usque ad diem judicii, quod ex longinquitate temporis judex scire multa non poterit; non credatis eis, quia quidquid potest fieri mille annis, ita videt, sicut illud quod fit una die. Si dicunt: Mille annis, pœnitendo non assequemini veniam delictorum; non credatis: quia unus dies veræ pœnitentiæ tantum valet ad salutem, quantum mille anni, sicut latroni. Sicut mille anni. BEDA. In agnitione divinæ virtutis, etc., usque ad unde et recte subjungitur:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalmorum 90:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 90:3Psalmorum 90Psalmorum 90:5 →