The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 90 › Psalmorum 90:5

Psalmorum 90:5

Scuto circumdabit te veritas ejus: non timebis a timore nocturno; + 90.5 Veritas. ID. Dei est, qui non respicit personas, nec miscet sperantes de seipsis cum his qui sperant in Deo, sed discernit humiles vel superbos. CASS. Vel veritas, incarnatio Christi, unde: De terra veritas orta est Psal. 84., quod et scapulis obumbrat, et scuto defendit. Sicut notavit genera defensionum, notat et genera periculorum, ut sit gratior liberatio. A timore nocturno. A similitudine periculi, unde tantum timor habetur. A timore nocturno. AUG. Qui ignorans peccat, etc., usque ad Cadent a latere tuo mille. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thou carriest them away as with a flood; they are as a sleep: in the morning they are like grass which groweth up.

In Context

4Scapulis suis obumbrabit tibi, et sub pennis ejus sperabis. + 90.4 Scapulis. AUG., CASS. Speranti beneficia Dei promittit. Scapulæ, sunt operationes mirabilium, quibus ut humeris virtus Dei ostenditur. Pennæ, monita Prophetarum, quæ ad cœlos vehunt. Obumbrabit. Ut neque sol divinitatis, neque luna humanitatis te urat. In pennis protectio. Scapulis suis. Alias, Inter scapulas. AUG. Id est, ante pectus suum te ponit, etc., usque ad ut sub alis ejus speremus. 1

6a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu, et dæmonio meridiano. 1

Read all of Psalmorum 90

Cross References

Job 9:26Pertransierunt quasi naves poma portantes; sicut aquila volans ad escam. + 9.26 Quasi naves. Qui poma portat odore fruitur, etc., usque ad per compassionem ad eorum duritiam quoque sermo vertitur ita.

Job 22:16qui sublati sunt ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum? + 22.16 Qui sublati sunt ante tempus suum; nisi quod omnes. Qui præsentem vitam diligunt, etc., usque ad et mutatur sententia, sed non consilium æternum. Et fluvius subvertit fundamentum eorum. Iniqui dum præsentia esse fugitiva non intuentur, etc., usque ad quia cursus mutabilitatis statum in eis subruit perversæ constructioni.

Psalms 73:20Respice in testamentum tuum, quia repleti sunt qui obscurati sunt terræ domibus iniquitatum. + 73.20 Respice in Testamentum tuum. ID. Reliquiæ salvæ fiant, quia multi, qui tendunt ad terram, obscurati sunt et repleti terra. CAS. Respice. Imple quæ promisisti; ut Testamentum Novum, quod est de æternis, constituas. Meminit promissionis, quia merita deficiunt. Item ideo, quia repleti sunt iniquitatibus, unde sequitur obscuritas, quia lumen sapientiæ perdunt repleti iniquitatibus, quia obscurati sunt domus terræ terrena habitatione, id est, cæci amore terrenitatis. 1

Isaiah 8:7propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas fluminis fortes et multas, regem Assyriorum, et omnem gloriam ejus, et ascendet super omnes rivos ejus, et fluet super universas ripas ejus; + 8.7 Aquas fluminis. ID. Exercitum Sennacherib, cujus potentia occupans terram Samariæ inundationi fluminis comparatur.

Isaiah 38:12Generatio mea ablata est, et convoluta est a me, quasi tabernaculum pastorum. Præcisa est velut a texente vita mea; dum adhuc ordirer, succidit me: de mane usque ad vesperam finies me.

Isaiah 40:6Vox dicentis: Clama. Et dixi: Quid clamabo? Omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus quasi flos agri. + 40.6 Quid clamabo? ID. Non sine causa quærit: cum enim se sponte obtulit, dicens: Ecce ego, mitte me: populo suo dura nuntiavit, et nunc idem metuit. Omnis caro. Qui portat imaginem terreni, etc., usque ad sic homo, per ætatum successiones, amittit decorem et cadit in mortem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 90:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 90:4Psalmorum 90Psalmorum 90:6 →