bible.software › Psalmorum › Psalmorum 90 › Psalmorum 90:6
Psalmorum 90:6
a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu, et dæmonio meridiano. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In the morning it flourisheth, and groweth up; in the evening it is cut down, and withereth.
In Context
5Scuto circumdabit te veritas ejus: non timebis a timore nocturno; + 90.5 Veritas. ID. Dei est, qui non respicit personas, nec miscet sperantes de seipsis cum his qui sperant in Deo, sed discernit humiles vel superbos. CASS. Vel veritas, incarnatio Christi, unde: De terra veritas orta est Psal. 84., quod et scapulis obumbrat, et scuto defendit. Sicut notavit genera defensionum, notat et genera periculorum, ut sit gratior liberatio. A timore nocturno. A similitudine periculi, unde tantum timor habetur. A timore nocturno. AUG. Qui ignorans peccat, etc., usque ad Cadent a latere tuo mille. 1
7Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis; ad te autem non appropinquabit. + 90.7 Cadent a latere. CASS. Secundo, fidentis in Deo caput, id est Christum, in cœlo levatum, dicit a nullo posse contingi, qui et proles in terra protegit: sed præsumptores ab eo cadunt. Ecce certitudo protectionis fidentis in Deo per Christum. A latere. Latus Dei est corona justorum, qui cum eo judicabunt, unde dicitur: Mittite a latere vestro, id est, qui vobiscum habent consilium. Latus ergo Christi, Apostoli et eorum imitatores, quibus promisit: Sedebitis super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Isræl Matth. 19.. Duodecim sedes perfectio tribunalis, in quibus sedebunt omnes qui omnia reliquerunt, et secuti sunt Christum. 1
Read all of Psalmorum 90
Cross References
Psalms 102:12quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras. + 102.12 Quantum distat, etc. ID. Quando peccatum remittitur, occidunt peccata, gratia oritur, peccata in occasu, avertere ergo ab occasu peccatorum, et tende ad ortum gratiæ, et surgis. 1
Matthew 6:30Si autem fœnum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicæ fidei? + 6.30 Si enim fenum agri. Si ista quæ ad usum sunt temporis tantum, et cito decidua igne cremabuntur, Deus tam venuste adornat. Cras pro futuro ponitur in Scripturis, dicente Jacob: Exaudiet me cras justitia mea Gen. 30.. In clibanum mittitur. Alii libri habent: in ignem vel in acervum qui habet speciem clibani. Quanto magis vos, scilicet vestiet; et ideo omnis fiducia in eo habenda; quod si nec de his fidentes sumus, quomodo invisibilia speramus? Permodica fides est, quæ nec de minimis certa est. Ideo et de æternis ingerit fiduciam, et condemnat infidelitatem. Modicæ fidei. Quicunque in aliqua promissione dubitat, modicus est fidei, et quanto plus dubitat, tanto minus invenit ea pro quibus sollicitus fuit.
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 90:6