The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 90 › Psalmorum 90:7

Psalmorum 90:7

Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis; ad te autem non appropinquabit. + 90.7 Cadent a latere. CASS. Secundo, fidentis in Deo caput, id est Christum, in cœlo levatum, dicit a nullo posse contingi, qui et proles in terra protegit: sed præsumptores ab eo cadunt. Ecce certitudo protectionis fidentis in Deo per Christum. A latere. Latus Dei est corona justorum, qui cum eo judicabunt, unde dicitur: Mittite a latere vestro, id est, qui vobiscum habent consilium. Latus ergo Christi, Apostoli et eorum imitatores, quibus promisit: Sedebitis super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Isræl Matth. 19.. Duodecim sedes perfectio tribunalis, in quibus sedebunt omnes qui omnia reliquerunt, et secuti sunt Christum. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For we are consumed by thine anger, and by thy wrath are we troubled.

In Context

6a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu, et dæmonio meridiano. 1

8Verumtamen oculis tuis considerabis, et retributionem peccatorum videbis. + 90.8 Verumtamen. CASS., AUG. Licet quidem te permittente impiis tuos persequi, sed non impune, oculis tuis considerabis malum, quod voluerunt, non bonum quod per nescientes agitur, eis retribuetur, et sanctus, qui habet oculos fidei, videt eos modo exaltari et tonare, et in fine fulminare: hoc dixit ne infirmi moveantur. CASS. Verumtamen oculis. Etsi cadentes tentent te duris, verumtamen. Vel, etsi dæmonium non appropinquet, quod est per iniquos: sed tamen non quod faciunt, sed quod intendunt, considerabis. 1

Read all of Psalmorum 90

Cross References

Exodus 14:24Jamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra Ægyptiorum per columnam ignis et nubis, interfecit exercitum eorum,

Deuteronomy 2:14Tempus autem, quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared, triginta et octo annorum fuit: donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris, sicut juraverat Dominus: + 2.14 De Cadesbarne. HIERON., epist. ad Fabiolam. Cabesbarne est locus in deserto, qui conjungitur civitati Petræ in Arabia: ubi occubuit Maria, et Moyses rupe percussa aquam sitienti populo dedit. Monstratur etiam usque hodie ibidem sepulcrum Mariæ, sed et principes Amalec ibi cæsi sunt a Chodorlahomor.

Psalms 59:13Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis. 1

Psalms 90:9Quoniam tu es, Domine, spes mea; Altissimum posuisti refugium tuum. + 90.9 Quoniam tu es. AUG. Unus Christus est caput et corpus, de quo loquitur modo ut de capite, modo ut de corpore, non mutata persona. Ideoque que diligenter adverte, ubi de Christo secundum caput, ubi secundum membra agat. Altissimum. In alto est refugium Dei, valde in occulto, ut fugiatur a ventura ira. Multi enim sic faciunt sibi refugium Dei, quo fugiunt a malis temporalibus. Altissimum posuisti refugium, id est, resurgendo, ascendendo, altum fecisti refugium, ut jam sperem sequi quo præcessisti. 1

Habakkuk 3:12In fremitu conculcabis terram; in furore obstupefacies gentes.

Hebrews 3:10quadraginta annis: propter quod infensus fui generationi huic, et dixi: Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas, + 3.10 Offensus. Valde et implacabiliter iratus. Infensus. Vel proximus adhibendo correctionis flagella.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 90:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 90:6Psalmorum 90Psalmorum 90:8 →