Psalmorum 91:12
Et despexit oculus meus inimicos meos, et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea. + 91.12 Et despexit. ID. Et ideo jam nunc despexit, et audiet a veritate intus. Et ab insurgentibus. CASS. Vel, insurgentes in me, malignantes audiet in novissimo: quando se increpabunt, dicentes, Quid nobis profuit superbia et divitiæ? Sap. 5. Auris mea. AUG. Stantis ad dexteram, audiet in futuro, hoc scilicet, Ite, maledicti, in ignem æternum. A quo malo auditu justus non timebit. Ecce hoc istis, Quid de justis? Matth. 25. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
They shall bear thee up in their hands, lest thou dash thy foot against a stone.
In Context
Cross References
Job 5:23Sed cum lapidibus regionum pactum tuum, et bestiæ terræ pacificæ erunt tibi. + 5.23 Sed cum lapidibus regionum pactum. Quasi divisæ sunt regiones gentium, ecclesiæ moribus et linguas distantes; lapides electi, qui in ædificio ponuntur. Qui ergo recte vivit pacto se lapidibus jungit: quia in eo quod mundum deserit, sanctis per imitationem se alligat; unde impugnatio crescit, qua tamen attritus humilius Deo subditur, unde subjicit: Et bestiæ terræ. Non pacatæ sed pacificæ, quia non pacem habent, sed pacem faciunt; quia cum acrius homo a diabolo impugnatur, amplius ad amorem impellitur, et cum eo robustior pax efficitur. Vel bestiæ sunt motus carnis, quæ continentia quasi cavea pressæ, etsi tentando rugiunt, non tamen ad effectum quasi ad rabiem morsus excedunt, in quo sunt pacificæ. Vel quia perturbant, amplius illud, ubi nulla contradictione vivitur, diligitur: et sic ad amorem intimæ quietis impellunt.
Proverbs 3:23Tunc ambulabis fiducialiter in via tua, et pes tuus non impinget. + 3.23 Tunc ambulabis fiducialiter. In via nostra fiducialiter incedimus, etc., usque ad hoc est enim quod sequitur: Et pes tuus non impinget. Quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum Rom. 8..
Isaiah 63:9In omni tribulatione eorum non est tribulatus, et angelus faciei ejus salvavit eos: in dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos, et portavit eos, et elevavit eos cunctis diebus sæculi. + 63.9 Non est tribulatus. ID. Vox quæ est, etc., usque ad nemo est adjutor nisi Michæl princeps vester, qui astat pro filiis populi mei Dan. 10.. Et angelus. ID. Septuaginta. Non legatus nec ipse angelus, sed Dominus salvavit eos.
Luke 4:11et quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.