The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 91 › Psalmorum 91:15

Psalmorum 91:15

Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes erunt: + 91.15 Adhuc multiplicabuntur. ID. Ecclesia magis incipiet esse uberrima, cum ad finem sæculi erit perducta: tunc enim passionibus electorum cito implebitur numerus beatorum. Et accipitur hic aliter senectus, quam supra. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He shall call upon me, and I will answer him: I will be with him in trouble; I will deliver him, and honour him.

In Context

14Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt. + 91.14 In atriis domus. CASS. Atrium, initium mansionis; domus interior. In atriis ergo florebunt, id est, in ipso resurrectionis initio, dum audient: Venite, benedicti Patris mei Matth. 25.. 1

16ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo.] + 91.16 Annuntient. ID. Hic, vel, dum præmium capient annuntiabunt, quod justus, qui suis promissa complet. Et non est iniquitas in eo. AUG. Ut hic permittat pati pro se, quos non ibi ornet. Et rectus, qui remunerat, non iniquus ut fraudet præmio, sed benignus ut accumulet.

Read all of Psalmorum 91

Cross References

1 Samuel 2:30Propterea ait Dominus Deus Israël: Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus patris tui, ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me: sed quicumque glorificaverit me, glorificabo eum: qui autem contemnunt me, erunt ignobiles.

Job 12:4Qui deridetur ab amico suo, sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum: deridetur enim justi simplicitas. + 12.4 Qui deridetur. Ibid. Quia illum facit humana derisio Deo proximum, quem ab humanis pravitatibus vitæ innocentiam servat alienum.

Psalms 18:3Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam. + 18.3 Dies diei. CASS. Demonstrative agit. AUG. Dies diei. Spiritus spiritualibus profert plenitudinem sapientiæ, etc., usque ad hæc doctrina diebus et noctibus continuatur usque ad posteros. 1

Psalms 23:4Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo: + 23.4 Quis stabit? HIER. Multi enim ascendunt, qui non permanent. ID. Innocens: ad proximum, manu et corde, et qui sibi innocens, etc., usque ad præsentiam et cognitionem desiderent. Qui non accepit. AUG., HIER. Id est, qui non deputavit animam rebus non permanentibus, sed eam sentiens immortalem æterna desiderabit, et ideo non juravit in dolo. In vano. HIER. Id est, qui nullis eam fecibus peccaminum post baptismum maculavit. 1

Psalms 50:15Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur. + 50.15 Docebo. Ibid. Quid restitutus persolvat; prius plorans, jam fit doctor. 1

Isaiah 41:10Ne timeas, quia ego tecum sum; ne declines, quia ego Deus tuus: confortavi te, et auxiliatus sum tibi, et suscepit te dextera Justi mei.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 91:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 91:14Psalmorum 91Psalmorum 91:16 →