The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 91 › Psalmorum 91:3

Psalmorum 91:3

ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem, 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Surely he shall deliver thee from the snare of the fowler, and from the noisome pestilence.

In Context

2[Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime: + 91.2 Bonum est confiteri. CASS. Primo, agit quomodo bonus imperturbatus agit sabbatum mentis, sentiens omnia bene agi a Deo, quod non novit stultus. AUG. Bona præsentia a Deo nobis donata, consolatio sunt: cum desunt, justitia est. Consolatur enim nos Deus, et emendat: in utroque ergo simus ei grati, dicentes: Bonum est confiteri, etc. 1

4in decachordo, psalterio; cum cantico, in cithara. + 91.4 In decachordo. ID. Psallit, qui cum hilaritate bene facit. Qui cum tristitia de eo fit, non ipse facit: et portat psalterium, non cantat in eo. In decachordo. Si bene loqueris tantum, canticum est sine cithara; si operaris, et non loqueris, cithara est sine cantico; et ideo bene loquere et benefac. 1

Read all of Psalmorum 91

Cross References

Numbers 16:46dixit Moyses ad Aaron: Tolle thuribulum, et hausto igne de altari, mitte incensum desuper, pergens cito ad populum, ut roges pro eis: jam enim egressa est ira a Domino, et plaga desævit.

1 Kings 8:37Fames si oborta fuerit in terra, aut pestilentia, aut corruptus aër, aut ærugo, aut locusta, vel rubigo, et afflixerit eum inimicus ejus portas obsidens: omnis plaga, universa infirmitas,

Psalms 68:21in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me. Improperium exspectavit cor meum et miseriam: et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit; et qui consolaretur, et non inveni. + 68.21 In conspectu tuo. CAS. Invidiam ex citat contra eos, ut tantum scelus præsente Deo committerent. Cor meum. Quia voluntate sustinuit, secundum illud: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum. Qui simul contristaretur, et non fuit; et qui consolaretur, et non inveni. AUG. Contristati sunt discipuli et mulieres quæ super eum flebant, sed non simul. Carnaliter enim contristabantur de vita mortali, quæ erat mutanda morte, cum deberent cum eo contristari de cæteris, qui medicum occidebant, quod nemo tunc fecit. 1

Proverbs 6:5Eruere quasi damula de manu, et quasi avis de manu aucupis.] + 6.5 Eruere. Quasi dicat: Velut damula de manu captantis, etc., usque ad et cœlestis vitæ pascua merearis intrare.

Ecclesiastes 9:12Nescit homo finem suum; sed sicut pisces capiuntur hamo, et sicut aves laqueo comprehenduntur, sic capiuntur homines in tempore malo, cum eis extemplo supervenerit. + 9.12 Sicut pisces capientur. Hæretici quoque habent sagenam suam missam, et laqueos quibus capiant simplices.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalmorum 91:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 91:2Psalmorum 91Psalmorum 91:4 →