Psalmorum 91:4
in decachordo, psalterio; cum cantico, in cithara. + 91.4 In decachordo. ID. Psallit, qui cum hilaritate bene facit. Qui cum tristitia de eo fit, non ipse facit: et portat psalterium, non cantat in eo. In decachordo. Si bene loqueris tantum, canticum est sine cithara; si operaris, et non loqueris, cithara est sine cantico; et ideo bene loquere et benefac. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
3ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem, 1
Cross References
Deuteronomy 32:11Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos, et super eos volitans, expandit alas suas, et assumpsit eum, atque portavit in humeris suis. + 32.11 Sicut aquila. Aquila, secundum physicos, ab acumine oculorum vocata, tam acute videt, ut cum super maria immobili penna fertur, nec humanis visibus patet, pisciculos in mari natare videat, et tormenti instar descendens raptam pennis prædam ad littus pertrahat. Pullos quoque plumescentes alis verberat et ad volandum provocat. Sic Christus nos dictis et exemplis exhortans, ad alta provehit, ut sequamur quo præcessit; unde: Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilæ Matth. 24.. Super cœlos quoque exaltatus, et humanis subtractus aspectibus, in mari hujus mundi natantes oculis misericordiæ videt, et pennis amoris pertrahit ad littus æternæ securitatis. Unde: Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum Joan. 12.. Sicut aquila, etc. Aquila, ut aiunt, cum plumescere pullos suos videt, ad solem convertit, et illum nutrit qui irreverberata acie aspicit radios solis, et si lumina deflectit, quasi degenerem negligit; pullosque ad volandum provocat, et lassos alis sustentat: sic Deus ad verum Solem nos invitat, infirmitatibus nostris compatitur, et alis gratiæ sustentat. Provocans. Ad terram Chanaan possidendam Dominus populum suum provocavit, adjuvit, et ab inimicis protexit.
Psalms 17:8Commota est, et contremuit terra; fundamenta montium conturbata sunt, et commota sunt: quoniam iratus est eis. + 17.8 Commota est. Ecce quomodo, etc., usque ad et hoc qui præoccupavit mortalitas et possibilitas. De templo. CASS. Vel de cœlo, vel de venturo Christi corpore. Commota est. AUG. Ita clarificato Christo commoti sunt et contremuerunt peccatores. Fundamenta, etc. CASS. Præsumptiones superborum, id est, divitiæ et hujusmodi quibus innitebantur: spes enim mundi abiit, quam odit Deus. 1
Psalms 57:1In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem. + 57.1 In finem ne disperdas David in tituli, etc. CASS. Monet ne quis Christi regno contradicat. Prima est exprobratio Judæorum, ne similia faciamus. 1
Isaiah 43:1[Et nunc hæc dicit Dominus creans te, Jacob, et formans te, Israël: Noli timere, quia redemi te, et vocavi te nomine tuo: meus es tu. + 43.1 Et nunc hæc. Superius locutus est de captivitate Judæorum qui credere noluerunt, nunc primitivam alloquitur Ecclesiam, quæ est de Judæis, ut Creatorem animæ suæ et corporis intelligant. Creans te Jacob. Jacob supplantator, Isræl vir videns Deum. Hi sunt apostoli et apostolici viri, qui et vitia supplantaverunt, et Deum videre meruerunt.
Mark 13:31Cælum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. + 13.31 Cœlum et terra transibunt. Cœlum æreum, a quo aves cœli et nubila cœli, unde Petrus: Cœli autem qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt et igni reservati II Pet. 3., aperte docens, quia alii cœli sunt igne perituri quam aqua perditi, id est, inania et nebulosa. Aqua enim diluvii quæ tantum quindecim cubitis cacumina montium transcendit ultra æris ætherisque confinia non pervenit. Ecclesiastes Cap. 1.: Generatio præterit, et generatio advenit: terra vero in æternum stat. Sic ergo cœlum et terra transeunt, secundum imaginem, manent in æternum secundum essentiam.