Psalmorum 91:5
Quia delectasti me, Domine, in factura tua; et in operibus manuum tuarum exsultabo. + 91.5 Quia delectasti. ID. Unde Apostolus: Ipsius figmentum sumus, etc., usque ad: Quam magnificata sunt. In factura tua. CASS., HIER. Et in decore ipsius mundialis fabricæ, et in obedientia, et in dispositione, et in causis, et in effectibus, et in operibus manuum, quibus utor, vel quæ miror. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Thou shalt not be afraid for the terror by night; nor for the arrow that flieth by day;
In Context
Cross References
Job 4:13In horrore visionis nocturnæ, quando solet sopor occupare homines, + 4.13 In horrore visionis nocturnæ. In pavore nocturnæ visionis se percepisse venas susurri divini dicunt, quia ut alta jactent, vix ea posse se capere dicunt. Sed dum ita alta notant, testes contra se nequitiæ sunt. In nocturna enim visione dubie cernitur. Quando solet sopor occupare. Hoc est, dum omnes inferius dormiunt torpore, nos ad alta et superna percipienda vigilamus. Et dum aliquando hoc despici vident, seipsos timere simulant quod dicunt, unde subdit:
Job 6:4quia sagittæ Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum; et terrores Domini militant contra me. + 6.4 Ebibit spiritum. GREG. Id est, elationem compescit, ut dicat: Defecit spiritus meus Psal. 76.. Et non solum gemo quod patior, sed timeo quod minaris, et hoc est: Terrores Domini militant: ne post hoc mors æterna sequatur. Sed quia staturæ adventum desiderat, quo ardore eumdem gentilitas, et Judæa sitiat, supponit, cum ait:
Psalms 3:5Voce mea ad Dominum clamavi; et exaudivit me de monte sancto suo. + 3.5 Et exaudivit me de monte, etc. Id est, Christo auditur oratio Ecclesiæ, vel justitia. 1
Psalms 46:2[Omnes gentes, plaudite manibus; jubilate Deo in voce exsultationis: + 46.2 Omnes gentes. AUG. Quasi diceret: insultant, pueri, dicentes: Calve, calve, vos omnes gentes ad quas transivit gratia: Plaudite, etc. Gentes ad quas transivit gratia, et quos in priori psalmo ad fidem vocavit, invitat ad laudem. 1
Proverbs 3:23Tunc ambulabis fiducialiter in via tua, et pes tuus non impinget. + 3.23 Tunc ambulabis fiducialiter. In via nostra fiducialiter incedimus, etc., usque ad hoc est enim quod sequitur: Et pes tuus non impinget. Quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum Rom. 8..
Proverbs 3:25Ne paveas repentino terrore, et irruentes tibi potentias impiorum.