Psalmorum 91:7
Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget hæc. + 91.7 Vir insipiens, etc. CASS. Me delectasti in operibus, sed vir insipiens non cognoscet, et stultus, qui, si scit, non cavet sibi, non intelliget hæc, quæ dixit, vel quæ dicit post. Summum genus scientiæ est scire Deum tanta præstare, quæ humanus sensus non valet attingere. Insipiens est, qui cœlesti sapientia vacuus, humanis versutiis plenus est; qui non scit opera Dei, quia casu putat omnia agi; Stultus est brutus, qui nec sæcularia novit. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 12:12Et transibo per terram Ægypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in terra Ægypti ab homine usque ad pecus: et in cunctis diis Ægypti faciam judicia. Ego Dominus. + 12.12 In cunctis diis, etc. Ferunt Hebræi quia omnia idola Ægypti confracta sunt nocte illa et templa, vel motu terræ, vel fluminis Nili inundatione. Allegorice vero nobis egredientibus ex Ægypto errorum idola corruunt, et omnis perversorum dogmatum cultura quatitur.
Joshua 14:10Concessit ergo Dominus vitam mihi, sicut pollicitus est, usque in præsentem diem. Quadraginta et quinque anni sunt, ex quo locutus est Dominus verbum istud ad Moysen, quando ambulabat Israël per solitudinem: hodie octoginta quinque annorum sum,
Jeremiah 39:18sed eruens liberabo te, et gladio non cades, sed erit tibi anima tua in salutem, quia in me habuisti fiduciam, ait Dominus.